Fab.XXVII. 
					Lupus et Grus 
					 
					In faucibus lupi os inhaeserat. 
					Mercede igitur conducit gruem, qui illud extrahat. 
					Hoc grus longitudine colli facile effecit. 
					Quum autem mercedem postularet, subridens lupus et dentibus 
					infrendens, num tibi, 
					inquit, parva merces videtur, quod caput incolume ex lupi 
					faucibus extraxisti? 
					 
					
					
					Fab.XXVIII. 
					Agricola et Anguis 
					 
					Agricola anguem reperit, frigore paene exstinctum. 
					
					
					Misericordia motus, eum fovit sinu et subter alas 
					recondidit. 
					Mox anguis recreatus vires recepit, et agricolae, pro 
					beneficio, letale vulnus inflixit. — 
					Haec fabula docet qualem mercedem mali pro beneficiis 
					reddere soleant. 
					 
					Fab.XXIX. 
					Asinus et Equus 
					 
					Asinus equum beatum praedicabat, qui tam copiose pasceretur, 
					quum sibi post 
					molestissimos labores ne paleae quidem satis praeberetur. 
					Forte autem bello exorto, equus in proelium agitur, et 
					circumventus ab hostibus, 
					post incredibiles labores tandem, multis vulneribus 
					confossus, collabitur. 
					Haec omnia asinus conspicatus, o me stolidum, inquit,
					qui beatitudinem ex praesentis 
					temporis fortuna aestimaverim! 
					 
					Fab.XXX. 
					Agricola et Filii 
					 
					Agricola senex, quum mortem sibi appropinquare sentiret, 
					filios convocavit, quos, 
					ut fieri solet, interdum discordare noverat, et fascem 
					virgularum afferri jubet. 
					Quibus allatis, filios hortabatur, ut hunc fascem 
					frangerent. 
					Quod quum facere non possent, distribuit singulis singulas 
					virgas, iisque celeriter fractis, 
					docuit illos, quam firma res esset concordia, quamque 
					imbecillis discordia. 
					 
					Fab.XXXI. 
					Equus et Asinus 
					 
					Asinus, onustus sarcinis, equum rogavit, ut aliqua parte 
					oneris se levaret, si se vivum
					videre vellet. 
					Sed ille asini preces repudiavit. 
					Paulo post igitur asinus labore consumtus in via corruit et 
					efflavit animam. 
					Tum agitator omnes sarcinas, quas asinus portaverat, atque 
					insuper etiam pellem asino 
					detractam, in equum imposuit. 
					Ibi ille sero priorem superbiam deplorans, o me miserum, 
					inquit, qui parvulum onus in 
					me recipere noluerim, quum nunc cogar tantas sarcinas ferre, 
					una cum pelle comitis mei, 
					cujus preces tam superbe contempseram. 
					 
					Fab.XXXII. 
					Mulier et Ancillae 
					 
					Mulier vidua, quae texendo vitam sustentabat, solebat 
					ancillas suas de nocte excitare ad 
					opus, quum primum galli cantum audivisset. 
					
					
					At illae, diuturno labore fatigatae, statuerunt gallum 
					interficere. 
					Quo facto, deteriore conditione quam prius esse coeperunt. 
					Nam domina, de hora noctis incerta, nunc famulas saepe jam 
					prima nocte excitabat 
					 
					Fab.XXXIII. 
					Testudo et Aquila 
					 
					Testudo aquilam magnopere orabat, ut sese volare doceret. 
					Aquila ei ostendebat quidem, eam rem petere naturae suae 
					contrariam; sed illa 
					nihilominus instabat, et obsecrabat aquilam, ut se volucrem 
					facere vellet. 
					
					
					Itaque ungulis arreptam aquila sustulit in sublime, et 
					demisit illam, ut per aerem
					ferretur. 
					Tum in saxa incidens comminuta, interiit. 
					Haec fabula docet, multos cupiditatibus suis occoecatos 
					consilia prudentiorum respuere, 
					et in exitium ruere stultitia sua. 
					 
					Fab.XXXIV. 
					Luscinia et Accipiter 
					 
					Accipiter esuriens rapuit lusciniam. 
					Quae quum intelligeret, sibi mortem impendere, ad preces 
					conversa, orat accipitrem, 
					ne se perdat sine causa. 
					Se enim avidissimum ventrem illius non posse explere, et 
					suadere adeo, ut grandiores 
					aliquas volucres venetur. 
					
					
					Cui accipiter, insanirem, inquit, si partam 
					praedam amittere, et incerta pro certis sectari
					vellem. 
					 
					
					
					Fab.XXXV. 
					Senex et Mors 
					 
					Senex in silva ligna ceciderat, iisque sublatis domum redire 
					coepit. 
					Quum aliquantum viae progressus esset, onere et via 
					defatigatus, fascem deposuit, 
					et secum aetatis et inopiae mala contemplatus, 
					Mortem clara voce invocat quae ipsum ab omnibus his malis 
					liberet. 
					Tum Mors, senis precibus auditis subito adstitit, et quid 
					vellet, percunctatur. At Senex, 
					quem jam votorum suorum poenitebat nihil, inquit, 
					sed requiro,qui onuspaululum allevet, 
					dum ego rursus subeo. 
					 
					Fab.XXXVI. 
					Inimici 
					 
					In eadem navi vehebantur duo, qui inter se capitalia odia 
					exercebant. 
					
					
					Unus eorum in prora, alter in puppi residebat. Orta 
					tempestate ingenti, quum omnes de 
					vita desperarent, interrogat is, qui in puppi sedebat, 
					gubernatorem, utram partem navis 
					prius submersum iri existimaret. 
					Cui gubernator, proram, respondit. 
					Tum ille, jam mors mihi non molesta est, quum inimici mei 
					mortem adspecturus sim. 
					 
					Fab.XXXVII. 
					Hinnuleus et Cervus 
					 
					Hinnuleus quondam patrem suum his verbis interrogasse 
					dicitur: 
					Mi pater, quum multo sis major canibus et tam ardua 
					cornua habeas, quibus a te vim 
					propulsare possis, qui fit, ut canes tantopere metuas? 
					Ibi cervus ridens, mi nate, inquit, vera memoras; 
					mihi tamen, nescio quo pacto, semper 
					accidit, ut, audita canum voce, in fugam statim convertar. 
					— 
					Haec fabula docet, natura formidulosos nullis rationibus 
					fortes reddi posse. 
					 
					Fab.XXXVIII. 
					Hoedus et Lupus 
					 
					Quum hoedus evasisset lupum et confugisset in caulam ovium,
					quid tu, stulte, inquit ille, 
					hic te salvum futurum speras, ubi quotidie pecudes rapi 
					et diis mactari videas? Non curo, 
					inquit hoedus; nam si moriendum sit, quanto praeclarius 
					mihi erit, meo cruore aspergi 
					aras deorum immortalium quam irrigari siccas lupi fauces. 
					— 
					Haec fabula docet, bonos mortem quae omnibus imminet, non 
					timere, si cum honestate 
					et laude conjuncta sit. 
					 
					Fab.XXXIX. 
					Corvus et Vulpes 
					 
					Corvus alicunde caseum rapuerat, et cum illo in altam 
					arborem subvolarat. 
					Vulpecula, illum caseum appetens, corvum blandis verbis 
					adoritur; quumque primum 
					formam ejus pennarumque nitorem laudasset, pol, 
					inquit, te avium regem esse dicerem, 
					si cantus pulchritudini tuae responderet. Tum ille, 
					laudibus vulpis inflatus, etiam cantu se 
					valere demonstrare voluit. 
					Ita vero e rostro aperto caseus delapsus est, quem vulpes 
					arreptum devoravit. — 
					Haec fabula docet, vitandas esse adulatorum voces, qui 
					blanditiis suis nobis insidiantur. 
					 
					Fab.XL. 
					De Leo 
					 
					Societatem junxerant Leo, Juvenca, Capra, Ovis. Praeda 
					autem, quam ceperant, in quatuor 
					partes aequales divisa, leo prima, ait, mea est; debetur 
					enim haec praestantiae meae. 
					Tollam et secundam, quam meretur robur meum. Tertiam 
					vindicat sibi egregius labor meus. 
					Quartam qui sibi arrogare voluerit is sciat, se habiturum me 
					inimicum sibi. 
					Quid facerent imbecilles bestiae, aut quae sibi leonem 
					infestum habere vellet? 
					 
					XLI. 
					Mus et Rusticus 
					 
					Mus a Rustico in caricarum acervo deprehensus, tam acri 
					morsu ejus digitos vulneravit, 
					ut ille eum dimitteret, dicens: nihil, mehercule, tam 
					pusillum est, quod de salute 
					desperare debeat, modo se defendere et vim depulsare velit. 
					 
					XLII. 
					
					
					Vultur et Aviculae 
					 
					Vultur aliquando aviculas invitavit ad convivium, quod illis 
					daturus esset die natali suo. 
					Quae quum ad tempus adessent, eas carpere et occidere, 
					epulasque sibi de invitatis
					instruere coepit. 
					 
					Fab.XLIII. 
					Ranae 
					 
					Ranae laetabantur, quum nuntiatum esset, Solem uxorem 
					duxisse. 
					Sed una caeteris prudentior, O vos stolidos! inquit;
					nonne meministis, quantopere vos 
					saepe unius Solis aestus excruciet? 
					Quid igitur fiet, quum liberos etiam procreaverit? 
					 
					Fab.XLIV. 
					Ranae et Jupiter 
					 
					Ranae aliquando regem sibi a Jove petivisse dicuntur. Quarum 
					ille precibus exoratus
					trabem ingentem 
					in lacum dejecit. 
					Ranae sonitu perterritae primum refugere, deinde vero, 
					trabem in aqua natantem conspicatae, 
					magno cum contemtu in ea consederunt aliumque 
					sibi novis clamoribus
					regem expetiverunt. 
					Tum Jupiter, earum stultitiam puniturus, hydrum illis misit, 
					a quo quum plurimae captae 
					perirent, sero eas stolidarum precum poenitur. 
					 
					Fab.XLV. 
					Lupi et Pastores 
					 
					Quum Philippus, rex Macedoniae, cum Atheniensibus foedus 
					initurus esset, ea conditione, 
					ut oratores suos ipsi traderent Demosthenes populo narravit 
					fabulam qua iis callidum 
					regis consilium ante oculos poneret. 
					Dixit enim, lupos quondam cum pastoribus pactos esse, se 
					nunquam in posterum greges 
					esse impugnaturos, si canes ipsis dederentur. Placuisse 
					stultis pastoribus conditionem; 
					sed quum lupi caulas excubiis nudatas, vidissent, eos impetu 
					facto omnem gregem
					dilaniasse. 
					 
					Fab.XLVI. 
					Puer mendax 
					 
					Puer oves pascens crebro per lusum magnis clamoribus opem 
					rusticorum imploraveret, 
					lupos gregem suum aggressos esse fingens. 
					Saepe autem frustratus eos, qui auxilium laturi advenerant, 
					tandem lupo revera irruente 
					multis cum lacrymis, vicinos orare coepit, ut sibi et gregi 
					subvenirent. 
					At illi eum pariter ut antea ludere existimantes, preces 
					ejus et lacrymas neglexerunt, 
					ita ut lupus libere in oves grassaretur, plurimasque earum 
					dilaniaret. 
					 
					Fab.XLVII. 
					Corvus 
					 
					Corvus, qui caseum forte repererat, gaudium alta voce 
					significavit. 
					Quo sono allecti plures corvi famelici advolaverunt, 
					impetuque in illum facto, opimam 
					ei dapem eripuerunt. 
					 
					Fab.XLVIII. 
					Cornix et Columba 
					 
					Cornix columbae gratulabatur foecunditatem, quod singulis 
					mensibus pullos excluderet. 
					At illa, ne mei, inquit, doloris causam commemores. 
					Nam quos pullos educo, eos dominus raptos aut ipse comedit 
					aut aliis comedendos vendit. 
					Ita mihi mea foecunditas novum semper luctum parit. 
					 
					Fab.XLIX. 
					Leo, Asinus et Vulpes 
					 
					Vulpes, asinus et leo venatum iverant. 
					Ampla praeda facta, leo asinum illam partiri jubet. 
					Qui quum singulis singulas partes poneret aequales, leo eum 
					correptum dilaniavit, 
					et vulpeculae partiendi negotium tribuit. 
					Illa astutior, leoni partem maximam apposuit, sibi vix 
					minimam reservans particulam. 
					Tum leo subridens ejus prudentiam laudare, et unde hoc 
					didicerit, interrogare coepit. 
					Et vulpes, Hujus me, inquit, calamitas docuit, quid minores 
					potentioribus debeant. 
					 
					Fab.L. 
					Muscae 
					 
					Effusa mellis copia est: Muscae advolant Pascuntur. 
					At mox impeditis cruribus Revolare, nequeunt. 
					Heu miseram, inquiunt, vicem! 
					Cibus iste blandus, qui pellexit suaviter, 
					Nunc fraudulentus quam crudeliter necat! 
					   Perfida voluptas fabula hac depingitur. 
					 
					Fab.LI. 
					Cancer 
					 
					Mare cancer olim deseruit, in littore Pascendi cupidus. 
					Vulpes hunc simul adspici, Jejuna, simul accurrit, et 
					praedam capit. 
					Nae, dixit ille, jure plector, qui, salo 
					Quum fuerim natus, voluerim solo ingredi! 
					    Suus unicuique praefinitus est locus, 
					Quem praeterire sine periclo non licet. 
					 
					Fab.LII. 
					Culex et Taurus 
					 
					In cornu tauri parvulus quondam culex 
					Consedit; seque dixit, mole si sua 
					Eum gravaret, avolaturum illico. 
					At ille: nec te considentem senseram. 
					 
					 
  |