Fabelverzeichnis

weiter
Appendix Perottina 2
 

Appendix Perottina 1
 
SIMIUS ET VULPES
AUCTOR 1
AUCTOR 2
MERCURIUS ET DUAE MULIERES
PROMETHEUS ET DOLUS
NIHIL DIU OCCULTUM
AUCTOR 3
AUCTOR 4
AESOPUS ET SCRIPTOR
POMPEIUS MAGNUS ET EIUS MILES
IUNO, VENUS ET GALLINA
 
PATERFAMILIAS ET AESOPUS
AESOPUS ET VICTOR GYMNICUS
ASINUS AD LYRAM
MULIER VIDUA ET MILES
DUO IUVENES SPONSI DIVES ET PAUPER
 

I.
SIMIUS ET VULPES

Avarum etiam quod sibi superest non libenter dare.

Vulpem rogabat partem caudae simius,
Contegere honeste posset ut nudas nates;
Cui sic maligna: »Longior fiat licet,
Tamen illam citius per lutum et spinas traham,
Quam parvam quamvis partem impartiar tibi.«

II.
AUCTOR 1

De his qui legunt libellum:

Hoc qualecumque est Musa quod ludit mea,
Nequitia pariter laudat et frugalitas,
Sed haec simpliciter; illa tacite irascitur.

III.
AUCTOR 2

Non esse plus aequo petendum.

Arbitrio si natura fixisset meo
Genus mortale, longe foret instructius.
Nam cuncta nobis attribuisset commoda,
Quaecumque indulgens Fortuna animali dedit:
Elephanti vires, et leonis impetum,
Cornicis aevum, gloriam tauri trucis,
Equi velocis placidam mansuetudinem,
Et adesset homini sua tamen sollertia.
Nimirum in caelo secum ridet Iuppiter,
Haec qui negavit magno consilio homini,
Ne sceptrum mundi raperet nostra audacia.

Ergo contenti munere inuicti Iovis
Fatalis annos decurramus temporis,
Nec plus conemur quam sinit mortalitas.

IV.
MERCURIUS ET DUAE MULIERES

De eodem alia fabella.

Mercurium hospitio mulieres olim duae
Illiberali et sordido receperant:
Quarum una in cunis parvum habebat filium,
Quaestus placebat alteri meretricius.
Ergo ut referret gratiam officiis parem,
Abiturus et iam limen excedens ait:
»Deum videtis; tribuam vobis protinus,
Quod quaeque optarit.« Mater suppliciter rogat,
Barbatum ut videat natum quam primum suum;
Moecha ut sequatur sese quicquid tetigerit.
Volat Mercurius, intro redeunt mulieres.
Barbatus infans ecce vagitus ciet.
Id forte meretrix cum rideret validius,
Nares replevit humor, ut fieri solet.
Emungere igitur se volens prendit manu
Traxitque ad terram nasi longitudinem,
Et aliam ridens ipsa ridenda extitit.

V.
PROMETHEUS ET DOLUS

De veritate et mendacio.

Olim Prometheus saeculi figulus novi
Cura subtili Veritatem fecerat,
Ut iura posset inter homines reddere.
Subito accersitus nuntio magni Iovis
Commendat officinam fallaci Dolo,
In disciplinam nuper quem receperat.
Hic studio accensus, facie simulacrum pari,
Una statura, simile et membris omnibus,
Dum tempus habuit callida finxit manu.
Quod prope iam totum mire cum positum foret,
Lutum ad faciendos illi defecit pedes.
Redit magister, quo festinanter Dolus
Metu turbatus in suo sedit loco.
Mirans Prometheus tantam similitudinem,
Propriae videri voluit artis gloriam.
Igitur fornaci pariter duo signa intulit;
Quibus percoctis atque infuso spiritu,
Modesto gressu sancta incessit Veritas,;
At trunca species haesit in vestigio.
Tunc falsa imago atque operis furtivi labor
Mendacium appellatum est; quod negantibus
Pedes habere facile et ipse adsentio.

VI.
NIHIL DIU OCCULTUM

Simulata interdum vitia prosunt hominibus,
Sed tempore ipsa tamen apparet veritas.

VII.
AUCTOR 3

Sensum aestimandum esse, non verba.

Ixion quod versari narratur rota,
Volubilem Fortunam iactari docet.
Aduersus altos Sisyphus montes agit
Saxum labore summo, quod de vertice
Sudore semper irrito revolvitur,
Ostendit hominum sine fine esse miserias.
Quod stans in amne Tantalus medio sitit,
Avari describuntur, quos circumfluit
Usus bonorum, sed nil possunt tangere.
Urnis scelestas Danaides portant aquas,
Pertusa nec complere possunt dolia;
Immo luxuriae quicquid dederis perfluet.
Novem porrectus Tityos est per iugera,
Tristi renatum suggerens poenae iecur;
Quo quis maiorem possidet terrae locum,
Hoc demonstratur cura graviore affici.
Consulto involuit veritatem antiquitas
Ut sapiens intellegeret, erraret rudis.

VIII.
AUCTOR 4

De oraculo Apollinis

Utilius nobis quid sit dic, Phoebe, obsecro,
Qui Delphos et formosum Parnasum incolis.
Quid hoc? sacratae vatis horrescunt comae,
Tripodes moventur, mugit adytis Religio,
Tremuntque lauri et ipse pallescit dies.
Voces resolvit icta Pytho numine:
»Audite, gentes, Delii monitus dei:
Pietatem colite; vota superis reddite;
Patriam, parentes, natos, castas coniuges
Defendite armis, hostem ferro pellite;
Amicos sublevate; miseris parcite;
Bonis favete, subdolis ite obviam;
Delicta vindicate; cohipete impios;
Punite turpi thalamos qui violant stupro;
Malos cavete; nulli nimium credite.«
Haec elocuta concidit uirgo furens:
Furens profecto, nam quae dixit perdidit.

IX.
AESOPUS ET SCRIPTOR

De malo scriptore se laudante.

Aesopo quidam scripta recitarat mala,
In quis inepte multum se iactauerat.
Scire ergo cupiens quidnam sentiret senex,
»Numquid tibi« inquit »visus sum superbior?«
Haud vana nobis ingeni fiducia est.«
Confectus ille pessimo uolumine:
»Ego« inquit »quod te laudas vehementer probo,
Namque hoc ab alio numquam contiget tibi.«

X.
POMPEIUS MAGNUS ET EIUS MILES

Quam difficile sit hominem nosse.

Magni Pompei mile vasti corporis
Fracte loquendo et ambulando molliter
Famam cinaedi traxerat certissimam.
Hic insidiatus nocte iumentis ducis,
Cum veste et auro et magno argenti pondere
Avertit mulos. Factum rumor dissipat;
Arguitur miles, rapitur in praetorium.
Tum Magnus: »Quid ais? tune me, commilito,
Spoliare es ausus?« Ille continuo exscreat
Sibi in sinistram et sputum digitis dissipat.
»Sic, imperator, oculi exstillescant mei,
Si vidi aut tetigi.« Tum uir animi simplicis
Id dedecus castrorum propelli iubet,
Nec cadere in illum credit tantam audaciam.
Breve tempus intercessit, et fidens manu
Unum e Romanis provocabat barbarus.
Sibi quisque metuit; primi mussant duces.
Tandem cinaedus habitu, sed Mars viribus,
Adit sedentem pro tribunali ducem,
Et voce molli: »Licet?« Enimvero eici
Virum ut in re atroci, Magnus stomachans imperat.
Tum quidam senior ex amicis principis:
»Hunc ego committi satius Fortunae arbitror,
In quo iactura levis est, quam fortem virum,
Qui casu victus temeritatis te arguat.«
Assensit Magnus et permisit militi
Prodire contra; qui mirante exercitu,
Dicto celerius hostis abscidit caput
Victorque rediit. His tunc Pompeius super:
»Corona, miles, equidem te dono libens,
Quia vindicasti laudem Romani imperi;
Sed exstillescant oculi sic« inquit »mei«,
Turpe illud imitans ius iurandum militis,
»Nisi tu abstulisti sarcinas nuper meas.«

XI.
IUNO, VENUS ET GALLINA

De mulierum libidine.

Cum castitatem Iuno laudaret suam,
Iocunditatis causa non sprevit Venus,
Nullamque ut affirmaret esse illi parem,
Interrogasse sic gallinam dicitur:
»Dic sodes quanto possis satiari cibo.«
Respondit illa »Quicquid dederis, satis erit,
Sic ut concedas pedibus aliquid scalpere.«
»Ne scalpas« inquit »satis est modius tritici?«
»Plane, immo nimium est, sed permitte scalpere.«
»Ex toto, ne quid scalpas, quid desideras?«
Tum denique illa fassa est naturae malum:
»Licet horreum mi pateat, ego scalpam tamen.«
Risisse Iuno dicitur Veneris iocos,
Quia per gallinam denotavit feminas.

XII.
PATERFAMILIAS ET AESOPUS

Quomodo domanda sit ferox iuventus.

Paterfamilias saevum habebat filium.
Hic e conspectu cum patris recesserat,
Verberibus servos afficiebat plurimis
Et exercebat fervidam adulescentiam.
Aesopus ergo narrat hoc breviter seni:
Quidam iuvenco vetulum adiungebat bovem.
Is cum refugiens impari collo iugum
Aetatis excusaret vires languidas,:
»Non est quod timeas« inquit illi rusticus;
»Non ut labores facio, sed ut istum domes,
Qui calce et cornu multos reddit debiles.«
Et tu nisi istum tecum assidue detines
Feroxque ingenium comprimis clementia,
Vide ne querela maior accrescat domus.

Atrocitati mansuetudo est remedium.

XIII.
AESOPUS ET VICTOR GYMNICUS

Quomodo comprimatur aliquando iactantia.

Victorem forte gymnici certaminis
Iactantiorem cum vidisset Phryx sophus,
Interrogavit an plus adversarius
Valuisset eius. Ille: »Ne istud dixeris;
Multo fuere vires maiores meae.«
»Quod« inquit »ergo, stulte, meruisti decus,
Minus valentem si vicisti fortior?
Ferendus esses, forte si te diceres
Superasse, melior qui fuisset viribus.«

XIV.
ASINUS AD LYRAM

Quomodo ingenia saepe calamitate intercidant.

Asinus iacentem vidit in prato lyram.
Accessit et temptavit chordas ungula;
Sonuere tactae. »Bella res, sed mehercules
Male cessit« inquit »artis quia sum nescius.
Si repperisset aliquis hanc prudentior,
Divinis aures oblectasset cantibus.«

Sic saepe ingenia calamitate intercidunt.

XV.
MULIER VIDUA ET MILES

Quanta sit inconstantia et libido mulierum.

Per aliquot annos quaedam dilectum virum
Amisit et sarcophago corpus condidit;
A quo revelli nullo cum posset modo
Et in sepulchro lugens vitam degeret,
Claram assecuta est famam castae virginis.
Interea fanum qui compilarant Iovis,
Cruci suffixi luerunt poenas numini.
Horum reliquias ne quis posset tollere,
Custodes dantur milites cadaverum
Monumentum iuxta mulier quo se incluserat.
Aliquando sitiens unus de custodibus
Aquam rogavit media nocte ancillulam,
Quae forte dominae tunc assistebat suae
Dormitum eunti; namque lucubraverat
Et usque in serum vigilias perduxerat.
Paulum reclusis foribus miles prospicit
Videtque et aegram et facie pulchra feminam.
Correptus animus ilico succenditur
Et uritur sensim impotentis cupiditas.
Sollers acumen mille causas invenit,
Per quas videre posset viduam saepius.
Cotidiana capta consuetudine
Paulatim facta est advenae submissior;
Mox artiore vinxit animum copula.
Hic dum consumit noctes custos diligens,
Desideratum est corpus ex una cruce.
Turbatus miles factum exponit mulieri.
At sancta mulier »Non est quod timeas« ait
Virique corpus tradit figendum cruci,
Ne subeat ille poenas neglegentiae.
Sic turpitudo laudis obsedit locum.

XVI.
DUO IUVENES SPONSI DIVES ET PAUPER

Fortunam interdum praeter spem atque expectationem hominibus favere.

Unam expectebant virginem iuvenes duo;
Vicit locuples genus et formam pauperis.
Ut nuptiarum dictus advenit dies,
Amans dolorem quia non poterat perpeti,
Maerens propinquos contulit se in hortulos,
Quos ultra paulo villa splendens divitis
Erat acceptura virginem e matris sinu,
Parum ampla in urbe visa quod fuerat domus.
Pompa explicatur, turba concurrit frequens,
Et coniugalem praebet Hymenaeus facem.
Asellus autem, qui solebat pauperi
Quaestum deferre, stabat portae in limine.
Illum puellae casu conducunt suae,
Viae labores teneros ne laedant pedes.
Repente caelum, Veneris misericordia,
Ventis movetur, intonat mundi fragor
Noctemque densis horridam nimbis parat:
Lux rapitur oculis et simul vis grandinis
Effusa trepidos passim comites dissipat,
Sibi quemque cogens petere praesidium fuga.
Asellus notum proximum tectum subit
Et voce magna sese venisse indicat.
Procurrunt pueri, pulchram aspiciunt virginem
Et admirantur: deinde domino nuntiant.
Inter sodales ille paucos accubans
Amorem crebris avocabat poculis.
Ubi nuntiatum est, recreatus gaudiis
Hortante Baccho et Venere, dulcis perficit
Aequalitatis inter plausus nuptias.
Quaerunt parentes per praeconem filiam;
Nouus maritus coniuge amissa dolet.
Quid esset actum postquam populo innotuit,
Omnes favorem comprobarunt caelitum.