Avianus - latein
   
 

Home
Fabeln
Das Mittelalter
Gedichte
Gäste

 

 

 

 

 

 

 


Fabelverzeichnis

Avianus - deutsch

Die fabulae Aviani poetae erlangten im Mittelalter große Popularität als Schulbuch für
den elementaren Lateinunterricht und für das Grammatik- und Rhetorikstudium im
Rahmen der Artes liberales.



Index
 
DE NUTRICE ET INFANTI
DE TESTUDINE ET AQVILA
DE CANCRO ET MATRE EIUS
DE VENTO ET SOLE
DE ASINO PELLE LEONIS INDUTO
DE RANA ET VULPE
DE CANE QUI NOLUIT LATRARE
DE CAMELO
DE DUOBUS SOCIIS ET URSA
DE CALVO EQUITE
DE DUABUS OLLIS
DE RUSTICO ET THESAURO
DE HIRCO ET TAURO
DE SIMIA
DE GRUE ET PAVONE
DE QUERCU ET HARUNDINE
DE VENATORE ET TIGRIDE
DE QUATTUOR IUVENCIS ET LEONE
DE ABIETE AC DUMIS
DE PISCATORE ET PISCE
DE ALITE ET MESSIONE
 
DE CUPIDO ET INVIDO
DE VENDITORE ET MERCATORE
DE VENATORE ET LEONE
DE PUERO ET FURE
DE LEONE ET CAPELLA
DE CORNICE ET URNA
DE RUSTICO ET IUVENCO
DE VIATORE ET SATYRO
DE SUE ET ILLIUS DOMINO
DE MURE ET BOVE
DE ARATORE ET BOBUS
DE ANSERE OVA AUREA PARIENTE
DE FORMICA ET CICADA
DE SIMIAE GEMELLIS
DE VITULO ET BOVE
DE CANE ET LEONE
DE PISCE ET PHOECIDE
DE MILITE ARMA CREMANTE
DE PARDO ET VULPE
DE IMBRE ET FICTILIBUS VASIS
DE LUPO ET HAEDO
 

I DE NUTRICE ET INFANTI
Die Amme und das Kind

Rustica deflentem parvum iuraverat olim
Ni taceat, rabido quod foret esca lupo.
Credulus hanc vocem lupus audiit, et manet ipsas
Pervigil ante fores, irrita vota gerens.
Nam lassata puer nimiae dat membra quieti;
Spem quoque raptori sustulit inde fames.
Hunc ubi silvarum repetentem lustra suarum
Ieiunum coniux sensit adesse lupa:
»Cur,« inquit, »nullam referens de more rapinam,
Languida consumptis sed trahis ora genis?«
»Ne mireris,« ait, »deceptum fraude maligna
Vix miserum vacua delituisse fuga.
Nam quae preda, rogas, quae spes contingere posset,
Iurgia nutricis cum mihi verba darent?«
Haec sibi dicta putet seque hac sciat arte notari,
Femineam quisquis credidit esse fidem.

II DE TESTUDINE ET AQVILA
Die Schildkröte und der Adler

Pennatis avibus quondam testudo locuta est,
Si quis eam volucrum constituisset humi,
Protinus e rubris conchis proferret harenis,
Quis pretium nitido cortice bacca daret;
Indignum, sibimet tardo quod sedula gressu
Nil ageret, toto perficeretque die.
Ast ubi promissis aquilam fallacbus implet,
Experta est similem perfida lingua fidem;
Et male mercatis dum quaerit sidera pennis,
+Occidit+ infelix alitis ungue fero.
Tum quoque, sublimis, cum iam moreretur, in auras
Ingemuit votis haec licuisse suis.
Nam dedit exosae post haec documenta quieti
Non sine supremo magna labore peti.
Sic, quicumque nova sublatus laude tumescit,
Dat merito poenas, dum meliora cupit.

III DE CANCRO ET MATRE EIUS
Der Krebs und seine Mutter

Curva retro cedens dum fert vestigia cancer,
Hispida saxosis terra relisit aquis.
Hunc genetrix facili cupiens procedere gressu
Talibus alloquiis emonuisse datur:
»Ne tibi transverso placeant haec devia, nate,
Rursus in obliquos neu velis ire pedes,
Sed nisu contenta ferens vestigia recto
Innocuos prono tramite siste gradus.«
cui natus: »faciam, si me praecesseris,« inquit,
»Rectaque monstrantem certior ipse sequar.
Nam stultum nimis est, cum tu pravissima temptes,
Alterius censor si vitiosa notas.«

IV DE VENTO ET SOLE
Der Windgott und der Sonnengott

Immitis Boreas placidusque +ad sider+ Phoebus
Iurgia cum magno conseruere Iove,
Quis prior inceptum peragat: mediumque per aequor
Carpebat solitum forte viator iter.
Convenit hanc potius liti praefigere causam,
Pallia nudato decutienda viro.
Protinus impulsus ventis circumtonat aether
Et gelidus nimias depluit imber aquas:
Ille magis lateri duplicem circumdat amictum,
Turbida submotos quod trahit aura sinus.
Sed tenues radios paulatim increscere Phoebus
Iusserat, ut nimio surgeret igne iubar,
donec lassa volens requiescere membra, viator
deposita fessus veste sederet humi.
tunc victor docuit praesentia numina Titan,
Nullum praemissis vincere posse minis.

V DE ASINO PELLE LEONIS INDUTO
Der Esel mit dem Löwenfell

[Metiri se quemque decet propriisque iuvari
Laudibus, alterius nec bona ferre sibi,
Ne detracta gravem faciant miracula risum,
Coeperit in solis cum remanere malis.]
Exuvias asinus Gaetuli iam forte leonis
Repperit et spoliis induit ora novis.
Aptavitque suis incongrua tegmina membris,
Et miserum tanto pressit honore caput.
Ast ubi terribilis mimo circumstetit horror,
Pigraque praesumptus venit in ossa vigor,
Mitibus ille feris communia pabula calcans
Turbabat pavidas per sua rura boves.
Rusticus hunc magna postquam deprendit ab aure,
correptum vinclis verberibusque domat,
Et simul abstracto denudans corpora tergo,
Increpat his miserum vocibus ille pecus:
»Forsitan ignotos imitato murmure fallas,
At mihi, qui quondam, semper asellus eris.«

VI DE RANA ET VULPE
Der Frosch und der Fuchs

Edita gurgitibus limoque immersa profundo
Et luteis tantum semper amica vadis,
Ad superos colles herbosaque prata recurrens
Mulcebat miseras turgida rana feras,
Callida quod posset gravibus succurrere morbis
Et vitam ingenio continuare suo;
Nec se Paeonio iactat cessisse magistro.
Quamvis perpetuos curet in orbe deos.
Tunc vulpes pecudum ridens astuta quietem
Verborum vacuam prodidit esse fidem:
»Haec dabit aegrotis,« inquit, »medicamina membris,
Pallida caeruleus cui notat ora color?«

VII DE CANE QUI NOLUIT LATRARE
Der Hund

[Haut facile est pravis innatum mentibus, ut se
Muneribus dignas suppliciove putent.]
Forte canis quondam, nullis latratibus horrens,
Nec patulis +primum rictibus+ ora trahens,
Mollia sed pavidae submittens verbera caudae,
Concitus audaci vulnera dente dabat.
Hunc dominus, ne quem probitas simulata lateret,
Iusserat in rabido gutture ferre +nolam+
Faucibus innexis crepitantia subligat aera,
Quae facili motu signa cavenda darent.
Haec tamen ille sibi credebat praemia ferri,
Et similem turbam despiciebat ovans.
Tunc insultantem senior de plebe superbum
Adgreditur »tali singula voce monens:
Infelix, quae tanta rapit dementia sensum,
Munera pro meritis si cupis ista dari?
Non hoc virtutis decus ostentatur in aere,
Nequiciae testem sed geris inde sonum.«

VIII DE CAMELO
Das Kamel

[Contentum propriis sapientem vivere rebus,
Nec cupere alterius fabella nostra monet,
Indignata cito ne stet Fortuna recursu
Atque eadem minuat quae dedit ante rota.]
Corporis immensi fertur pecus isse per auras
Et magnum precibus sollicitasse Iovem:
Turpe nimis cunctis irridendumque videri,
Insignes geminis cornibus ire boves,
Et solum nulla munitum parte camelum,
Obiectum cunctis expositumque feris.
Iuppiter arridens postquam sperata negavit,
Insuper et magnae sustulit auris onus.
Vive minor merito, cui sors non sufficit, inquit,
Et tua perpetuum, livide, damna geme.

IX DE DUOBUS SOCIIS ET URSA
Die beiden Wanderer und der Bär

Montibus ignotis curvisque in vallibus artum
Cum socio quidam suscipiebat iter,
Securus, cum quodque malum Fortuna tulisset,
Robore collato posset uterque pati.
Dumque per inceptum vario sermone feruntur,
In mediam praeceps convenit ursa viam.
Horum alter facili comprendens robora cursu,
Ille trahens nullo iacuit vestigia gressu,
Exanimem fingens, sponte relisus humi.
Continuo praedam cupiens fera saeva cucurrit,
Et miserum curvis unguibus ante levat;
Verum ubi concreto riguerunt membra timore
Nam solitus mentis liquerat ossa calor,
Tunc olidum credens, quamvis ieiuna, cadaver
Deserit et lustris conditur ursa suis.
Sed cum securi paulatim in verba redissent,
Liberior iusto qui fuit ante fugax:
»Dic, sodes, quidnam trepido tibi rettulit ursa?
Nam secreta diu multaque verba dedit.«
»Magna quidem monuit, tamen haec quoque maxima iussit,
Quae merito semper sunt facienda mihi:
Ne facile alterius repetas consortia, dixit,
Rursus ab insana ne capiare fera.«

X DE CALVO EQUITE
Der kahle Ritter

Calvus eques capiti solitus religare capillos
Atque alias nudo vertice ferre comas,
Ad Campum nitidis venit conspectus in armis
Et facilem frenis flectere coepit equum.
Huius ab adverso Boreae spiramina prestant
Ridiculum populo conspiciente caput.
Nam mox deiecto nituit frons nuda galero,
Discolor apposita quae fuit ante coma.
Ille sagax, tantis quod risus milibus esset,
Distulit admota calliditate iocum,
»Quid mirum,« referens, »positos fugisse capillos,
Quem prius aequaevae deseruere comae?«

XI DE DUABUS OLLIS
Die beiden Töpfe

Eripiens geminas ripis cedentibus ollas
Insanis pariter flumen agebat aquis.
Sed diversa duas ars et natura creavit:
Aere prior fusa est, altera ficta luto.
Dispar erat fragili et solidae concordia motus,
Incertumque vagus amnis habebat iter.
Ne tamen allisam confringeret, aerea testa
Iurabat solitam longius ire viam.
Illa timens ne quid levibus graviora nocerent,
Et quia nulla brevi est cum meliore fides,
»Quamvis securam verbis me feceris,« inquit,
»Non timor ex animo decutiendus erit.
Nam me sive tibi seu te mihi conferat unda,
Semper ero ambobus subdita sola malis.«

XII DE RUSTICO ET THESAURO
Der Bauer und der Schatz

Rusticus impresso molitus vomere terram
Thesaurum sulcis prosiluisse videt.
Mox indigna animo properante reliquit aratra,
Semina compellens ad meliora boves.
Continuo supplex Telluri construit aras,
Quae sibi depositas sponte dedisset opes.
Hunc Fortuna novis gaudentem provida rebus
Admonet, indignam se quoque ture dolens:
»Nunc inventa rneis non prodis munera templis
Atque alios mavis participare deos
Sed cum surrepto fueris tristissimus auro,
Me primam lacrimis sollicitabis inops.«

XIII DE HIRCO ET TAURO
Der Stier und der Bock

Immensum taurus fugeret cum forte leonem
Tutaque desertis quaereret antra viis,
Speluncam reperit quam tunc hirsutus habebat
Cinyphii ductor qui gregis esse solet.
Post ubi submissa meditantem irrumpere fronte
Obvius obliquo terruit ore caper,
Tristis abit longaque fugax de valle locutus,
Nam timor expulsum iurgia ferre vetat:
Non te demissis saetosum, putide, barbis,
Illum, qui super est consequiturque, tremo.
Nam si discedat, nosces, stultissime, quantum
Discrepet a tauri viribus hircus olens.

XIV DE SIMIA
Die Äffin

Iuppiter in toto quondam quaesiverat orbe,
Munera natorum quis meliora daret.
Certatmm ad regem currit genus omne ferarum,
Permixtumque homini cogitur ire pecus.
Sed nec squamigeri desunt ad iurgia pisces,
Vel quicquid volucrum purior aura vehit.
Inter quos trepidae ducebant pignora matres,
Iudicio tanti discutienda dei.
Tunc brevis informem traheret cum simia natum,
Ipsum etiam in risum compulit ire Iovem.
Hanc tamen ante alios rupit turpissima vocem,
Dum generis crimen sic abolere cupit:
»Iuppiter hoc norit, maneat victoria si quem;
Iudicio superest omnibus iste meo.«

XV DE GRUE ET PAVONE
Der Kranich und der Pfau

Threiciam volucrem fertur Iunonius ales
Communi sociam conteruisse cibo;
Namque inter varias fuerat discordia formas,
Magnaque de facili iurgia lite trahunt,
Quod sibi multimodo fulgerent membra decore,
Caeruleam facerent livida terga gruem;
Et simul erectae circumdans tegmina caudae,
Sparserat archamum sursus in astra iubar.
Illa licet nullo pennarum certet honore,
His tamen insultans vocibus usa datur:
»Quamvis innumerus plumas variaverit ordo,
Mersus humi semper florida terga geris:
Ast ego deformi sublimis in aera penna,
Proxima sideribus numinibusque feror.«

XVI DE QUERCU ET HARUNDINE
Die Eiche und das Schilfrohr

montibus e summis radicitus eruta quercus
decidit insani turbine victa noti.
quam tumidis subter decurrens alveus undis
suscipit et fluvio praecipitante rapit.
verum ubi diversis inpellitur ardua ripis,
in fragiles calamos grande residit onus.
tunc sic exiguo conectens caespite ramos
miratur liquidis quod stet harundo vadis.
se quoque tam vasto rectam non sistere trunco,
ast illam tenui cortice ferre minas.
stridula mox blando respondens canna susurro
seque magis tutam debilitate docet.
»tu rapidos,« inquit, »ventos saevasque procellas
despicis et totis viribus acta ruis.
ast ego surgentes paulatim demoror austros,
et quamvis levibus provida cedo notis.
in tua praeruptus se fundit robora nimbus,
motibus aura meis ludificata perit.«
haec nos dicta monent magnis obsistere fluxa,
paulatimque truces exsuperare minas.

XVII DE VENATORE ET TIGRIDE
Der Jäger und derTiger

venator iaculis haud irrita vulnera torquens,
turbabat trepidas per sua lustra feras.
tum pavidis audax cupiens succurrere tigris
verbere commoto iussit adesse minax.
ille tamen solito contorquens tela lacerto
»nunc tibi, qualis eam, nuntius iste refert,«
et simul emissum transegit vulnere ferrum,
praestrinxitque citos hasta cruenta pedes.
molliter at fixum traheret cum saucia telum,
a trepida fertur vulpe retenta diu.
nempe quis ille foret, qui talia vulnera ferret,
aut ubinam iaculum delituisset agens?
illa gemens fractoque loqui vix murmure coepit.
nam solitas voces ira dolorque rapit.
»nulla quidem medio convenit in aggere forma,
quaeque oculis olim sit repetenda meis.
sed cruor et validis in nos directa lacertis,
ostendunt aliquem tela fuisse virum.«

XVIII DE QUATTUOR IUVENCIS ET LEONE
Die vier Stiere und der Löwe

quattuor immensis quondam per prata iuvencis
fertur amicitiae tanta fuisse fides
ut simul emissos nullus divelleret error
rursus et e pastu turba rediret amans,
hos quoque collatis inter se cornibus ingens
dicitur in silvis pertimuisse leo,
dum metus oblatam prohibet temptare rapinam,
et coniuratos horret adire boves.
+sed+ quamvis audax factisque immanior esset,
tantorum solus uiribus impar erat.
protinus aggreditur pravis insistcre verbis,
collisum cupiens dissociare pecus.
sic postquam dictis animos disiunxit acerbis,
invasit miserum diripuitque gregem.
tunc quidam ex illis »vitam servare quietam
qui cupit, ex nostra discere morte potest.
Neve cito admotas verbis fallacibus aures
impleat, aut veterem deserat ante fidem.«

XIX DE ABIETE AC DUMIS
Die Tanne und der Dornstrauch

horrentes dumos abies pulcherrima risit,
cum facerent formae iurgria magna suae.
indignum referens nulllis certamen haberi,
quos meritis nullus consociaret honor.
»nam mihi deductum surgens in nubila corpus
verticis erectas tollit in astra comas.
puppibus et patulis media cum sede locamur,
in me suspensos explicat aura sinus.
at tibi deformem quod dant spineta figuram,
despectum cuncti praeteriere viri.«
ille refert »nunc laeta quidem bona sola fateris,
et frueris nostris imperiosa malis.
sed cum pulchra minax succidet membra securis,
quam velles spinas tunc habuisse meas.«

XX DE PISCATORE ET PISCE
Der Fischer und der Fisch

piscator solitus praedam suspendere saeta
exigui piscis vile trahebat onus.
sed postquam superas captum perduxit ad auras
atquc avido fixum vulnus ab ore tulit,
»parce, precor,« supplex lacrimis ita dixit obortis;
»nam quanta ex nostro corpore dona feres?«
nunc me saxosis genitrix fecunda sub antris
fudit et in propriis ludere iussit aquis.
tolle minas, tenerumque tuis sine crescere mensis.
haec tibi me rursum litoris ora dabit.
protinus immensi depastus caerula ponti
pinguior ad calamum sponte recurro tuum.
ille nefas captum referens absolvere piscem,
difficiles queritur cassibus esse vices.
»nam miserum est« inquit »praesentem amittere praedam
stultius ct rursum vota futura sequi.«

XXI DE ALITE ET MESSIONE
Das Vöglein und seine Jungen

Parvula progeniem terrae mandaverat ales,
Qua stabat viridi caespite flava seges.
Rusticus, hanc fragili cupiens decerpere culmo,
Vicinam supplex forte petebat opem,
Et vox implumes turbavit crudula nidos,
Suaserat et e laribus continuare fugam.
Cautior hos remeans prohibet discedere mater:
»Nam quid ab externis perficietur?« ait.
Ille iterum caris operam mandavit amicis
At genetrix rursum tutior inde manet.
Sed, postquam curvas dominum comprendere falces,
Frugibus et veram sensit adesse manum,
»Nunc,« ait, »o miseri, dilecta relinquite rura,
Cum spem de propriis viribus ille petit.«

XXII DE CUPIDO ET INVIDO
Der Habgierige und der Neidische

Iuppiter ambiguas hominum praediscere mentes
Ad terras Phoebum misit ab arce poli.
Tunc duo diversis poscebant numina votis;
Namque alter cupidus, invidus alter erat.
His sese medium Titan scrutatus utrumque,
Obtulit et precibus cum peteretur, ait:
»Praestan<t>di facilis, nam quaeque rogaverit unus,
Protinus haec alter congeminata feret.«
Sed cui longa iecur nequeat saciare cupido,
Postulit admotas in nova dona preces,
Spem sibi confidens alieno crescere voto,
Seque ratus solum munera ferre duo.
Ille ubi captantem socium sua praemia vidit,
Supplicium proprii corporis optat ovans.
Nam petit exstinctus quo lumine degeret uno.
Alter ut hoc duplicans vivat uterque carens.
Tunc sortem sapiens humanam risit Apollo,
Invidiaeque malum retulit ipse Iovi,
Quae dum proventis aliorum gaudet iniquis,
Laetior infelix et sua damna cupit.

XXIII DE VENDITORE ET MERCATORE
Der Verkäufer und der Käufer

Venditor insignem referens de marmore Bachum
Expositum precio fecerat esse deum.
Nobilis hunc quidam funesta in sede sepulcri
Mercari cupiens compositurus erat;
Alter adoratis ut ferret numina templis,
Redderet et sacro debita vota loco.
»Nunc,« ait, »ambiguum facies de mercibus omen,
Cum spes in precium munera dispar agit,
Et me defunctis seu malis tradere divis,
Sive decus busti, seu velis esse deum.
Subdita namque tibi est magni reverentia fati,
Atque eadem retines funera nostra manu.
[Convenit hoc illis, quibus est premissa potestas,
An praestare magis seu nocuisse velint.]

XXIV DE VENATORE ET LEONE
Der Wanderer und der Löwe

Certamen longa protractum lite gerebant
Venator quondam nobilis atque leo.
Hi cum perpetuum cuperent in iurgia finem,
Edita continuo forte sepulcra vident.
Illic docta manus flectentem colla leonem
Fecerat in gremio procubuisse viri.
»Scilicet affirmas pictura teste superbum
Se fieri: exstinctam nam docet esse feram.«
Ille graves oculos ad inania signa retorquens
Infremit et rabido pectore verba dedit:
»Irrita te generis subiit fiducia vestri,
Artificis testem si cupis esse manum.
Quod si nostra novum caperet sollertia sensum,
Sculperet ut docili pollice saxa leo,
Tunc hominem adspiceres oppressum murmure magno,
Conderet ut rabidis ultima fata genis.«

XXV DE PUERO ET FURE
Der Knabe und der Dieb

Flens puer extremam putei consedit ad undam,
Vana super vacuis rictibus ora trahens.
Callidus hunc lacrimis postquam fur vidit obortis,
Quaenam tristiciae sit modo causa rogat.
Ille sibi abrupti fingens discrimina funis
Atque auri queritur desiluisse cadum.
Nec mora, sollicitam traxit manus improba vestem
Exutus putei protinus ima petit.
Parvulus exiguo circumdans pallia collo
Sentibus immersus delituisse datur.
Sed post fallaci suscepta pericula voto
Tristior, <ut> amissa veste resedit humi,
Dicitur his sollers vocem rupisse querelis
Et gemitu summos sollicitasse deos:
»Perdita, quisquis erit, post haec bene pallia credat,
Qui putat in liquidis quod natet urna vadis.«

XXVI DE LEONE ET CAPELLA
Der Löwe und die Ziege

Viderat excelsa pascentem rupe capellam,
Comminus esuriens cum leo ferret iter.
Et prior: »heus,« inquit, »praeruptis ardua saxis
Linque, nec hirsutis pascua quaere iugis;
Sed cythisi croceum per prata virentia florem
Et glaucas salices et thyma grata pete.«
Illa gemens: »desiste, precor, fallaciter,« inquit,
»Securam placidis instimulare dolis.
Vera licet moneas, maiora pericula tollas,
Tu tamen his dictis non facis esse fidem.
Nam quamvis rectis constet sententia verbis,
Suspectam hanc rabidus consiliator habes.«

XXVII DE CORNICE ET URNA
Die Krähe und das Gefäß

Ingentem sitiens cornix adspexerat urnam,
Quae minimam fundo continuisset aquam.
Hanc enisa diu planis effundere campis,
Scilicet ut nimiam pelleret inde sitim,
Postquam nulla viam virtus dedit, ammovet omnes
Indignata nova calliditate dolos.
Nam brevis immersis accrescens sponte lapillis
Potandi facilem praebuit unda viam.
Viribus haec docuit quam sit prudentia maior,
Qua coeptum volucri explicuisset opus.

XXVIII DE RUSTICO ET IUVENCO
Der Bauer und der Stier

Vincla recusanti dedignantique iuvenco
Aspera mordaci subdere colla iugo,
Rusticus, obliqua succidens cornua falce,
Credidit insanum defremuisse pecus,
Cautus et immenso cervicem innectit aratro:
Namque erat hic cornu promptior atque pede,
Scilicet ut longus prohiberet verbera themo,
Neve ictus faciles ungula saeva daret.
Sed postquam irato detractans vincula collo
Inmeritam vacua calce fatigat humum,
Continuo eversam pedibus dispergit harenam,
+Quam ferus in domini ora sequentis+ agat.
Tunc sic informi squalentes pulvere crines
Discutiens, imo pectore victus, ait:
»Nimirum exemplum naturae deerat iniquae,
Qua fieri possit cum ratione nocens.«

XXIX DE VIATORE ET SATYRO
Der Wanderer und der Satyr

Horrida congestis cum staret bruma pruinis,
Cunctaque durato stringeret arva gelu,
Haesit in adversa nimborum mole viator;
Perdita nam prohibet semita ferre gradum.
Hunc nemorum custos fertur miseratus in antro
Exceptum Satirus continuisse suo.
Quem smmul adspiciens ruris miratur alumnus
+Vimque homini tantam protinus esse+ pavet.
Nam gelidos artus vitae ut revocaret in usum
Afflatas calido solverat ore manus.
Sed cum depulso coepisset frigore laetus
Hospitis eximia sedulitate frui,
Namque illi agrestem cupiens ostendere vitam,
Silvarum referens optima quaeque dabat,
Obtulit et calido plenum cratera Liaeo,
Laxet ut infusus frigida membra tepor.
Ille ubi ferventem labris contingere testam
Horruit, algenti rursus ab ore reflat.
Obstipuit duplici monstro perterritus hospes,
Et pulsum silvis longius ire iubet:
»Nolo,« ait, »ut nostris umquam succederet antris,
Tam diversa duo qui simul ora ferat.«

XXX DE SUE ET ILLIUS DOMINO
Der Eber und der Bauer

Vastantem segetes et pinguia culta ruentem
Liquerat abscisa rusticus aure suem,
Ut memor accepti referens monumenta doloris
Ulterius teneris parceret ille satis.
Rursus in +excepti deprehensus+ crimine campi,
Perdidit indultae perfidus auris onus.
Nec mora, praedictae segeti caput intulit horrens,
Poena sed indignum quod geminata facit.
Tunc domini captum mensis dedit ille superbis,
In varias epulas plurima frusta secans.
Sed cum consumpti dominus cor quaereret apri,
Impatiens fertur quod rapuisse cocus,
Rusticus hoc iustam verbo compescuit iram,
Affirmans stultum non habuisse suem.
»Nam cur membrorum demens in damna redisset,
Atque uno totiens posset ab hoste capi?«
Haec illos descripta monent, qui saepius ausi
Numquam a peccatis abstinuere manus.

XXXI DE MURE ET BOVE
Die Maus und der Ochse

Ingentem fertur mus quondam parvus oberrans
Ausus ab exiguo laedere dente bovem.
Verum ubi mordaci confecit vulnera rostro,
Tutus in amfractus conditur inde suos.
Ille licet vasta torvum cervice minetur,
Non tamen iratus, quem petat, esse videt.
Tunc indignantem iusto sermone fatigans,
Distulit hostiles calliditate minas:
»Non quia magna tibi tribuerunt membra parentes
Viribus effectum constituere tuis.
Disce tamen brevibus quae sit fiducia monstris,
Et faciat quicquid parvula turba cupit.«

XXXII DE ARATORE ET BOBUS
Der Mann und sein Wagen

Haerentem luteo sub gurgite rusticus axem
Liquerat et nexos ad iuga tarda boves,
Frustraque depositis confidens numina votis
Ferre suis rebus, cum resideret, opem.
Cui rector summis Tyrinthius infit ab astris,
Nam vocat hunc supplex in sua vota deum:
»Perge laborantes stimulis agitare iuvencos,
Et manibus pigras disce iuvare rotas.
Tunc quoque congressum maioraque viribus ausum
Fas superos animis conciliare tuis.
Disce tamen pigris non flecti numina votis
Praesentesque adhibe, cum facis ipse, deos.«

XXXIII DE ANSERE OVA AUREA PARIENTE
Die Gans und ihr Herr

Anser erat cuidam pretioso germine feta,
Ovaque quae nidis aurea saepe daret.
Fixerat hanc volucri legem Natura superbae,
Ne liceat pariter munera ferre duo.
Sed dominus, cupidum +sperans vanesceret+ votum,
Non tulit exosas in sua lucra moras,
Grande ratus pretium volucris de morte referre,
Quae tam continuo munere dives erat.
Postquam nuda minax egit per viscera ferrum,
Et vacuam solitis fetibus esse videt,
Ingemuit tantae deceptus crimine fraudis;
Nam poenam meritis rettulit inde suis.
Sic qui cuncta deos uno male tempore poscunt,
Iustius his etiam vota diurna negant.

XXXIV DE FORMICA ET CICADA
Die Ameise und die Grille

Quisquis torpentem passus transisse iuventam,
Nec timuit vitae providus ante mala,
Collectus senio, postquam gravis adfuit aetas,
Heu frustra alterius saepe rogabit opem.
Solibus ereptos hiemi formica labores
Distulit, et brevibus condidit ante cavis.
Verum ubi candentes suscepit terra pruinas
Arvaque sub rigido delituere gelu,
Pigra nimis tantos non aequans corpore nimbos,
In propriis laribus humida grana legit.
Decolor hanc precibus supplex alimenta rogabat,
Quae quondam querulo ruperat arva sono:
»Se quoque, maturas cum tunderet area messes,
Cantibus aestivos explicuisse dies.«
Parvula tunc ridens sic est affata cicadam;
Nam vitam pariter continuare solent:
»Mi quoniam summo substantia parta labore est,
Frigoribus mediis ocia longa traho.
At tibi saltandi nunc ultima tempora restant,
Cantibus est quoniam vita peracta prior.«

XXXV DE SIMIAE GEMELLIS
Der Affe und seine Jungen

Fama est quod geminum profundens simia partum,
Dividat in varias pignora nata vices;
Namque unum caro genetrix educit amore,
Alteriusque odiis exsaturata tumet.
Coeperit ut fetam gravior terrere tumultus,
Dissimili natos conditione rapit:
Dilectum manibus vel pectore gestat amico,
Contemptum dorso suscipiente levat.
Sed cum lassatis nequeat consistere plantis,
Oppositum fugiens sponte remisit onus.
Alter ab hirsuto circumdans brachia collo
Haeret, et invita cum genetrice fugit.
Mox quoque dilecti succedit in oscula fratris,
Servatus vetulis unicus heres avis.
[Sic multos neglecta iuvant, atque, ordine verso,
Spes humiles rursus in meliora refert.]

XXXVI DE VITULO ET BOVE
Das Kalb und der Ochse

Pulcher et intacta vitulus cervice resultans
Scindentem adsidue viderat arva bovem.
»Non pudet, heus,« inquit, »longaevo vincula collo
Ferre nec <haec> positis ocia nosse iugis?
Cum mihi subiectas pateat discursus in herbas
Et nemorum liceat rursus opaca sequi?«
At senior, nullam verbis compulsus in iram,
Vertebat solidam vomere fessus humum,
Donec deposito per prata liceret aratro
Molliter herboso procubuisse thoro.
Mox vitulum sacris <ut>nexum respicit aris
Admotum cultro comminus ire popae.
»Hanc tibi,« tristis, ait, »dedit indulgentia mortem,
Expertem nostri quae facit esse iugi.
Proderit ergo graves quamvis perferre labores,
Otia quam tenerum mox peritura pati.«
Est hominum sors ista, magis felicibus ut mors
Sit cita, cum miseros vita diurna necat.

XXXVII DE CANE ET LEONE
Der Hund und der Löwe

Pinguior exhausto canis occurrisse leoni
Fertur, et insertis verba dedisse iocis.
»Nonne vides duplici tendantur ut ilia tergo
Luxurietque toris nobile pectus,« ait?
»Proximus humanis ducor post ocia mensis,
Communem capiens largius ore cibum.«
»Sed quod crassa malum circumdat guttura ferrum?«
»Ne custodita fas sit abire domo.
At tu magna diu moribundus lustra pererras,
Donec se silvis obvia praeda ferat.
Perge igitur nostris tua subdere colla catenis,
Dum liceat faciles promeruisse dapes.«
Protinus ille gravem gemuit collectus in iram
Atque ferox animi, nobile murmur agit.
»Vade,« ait, »et meritis nodum cervicibus infer,
Compensentque tuam vincula dura famem.
At mea cum vacuis libertas redditur antris,
Quamvis ieiunus quelibet arva peto.«
Has illis epulas potius laudare memento,
Qui libertatem post posuere gulae.

XXXVIII DE PISCE ET PHOECIDE
Der Flussfisch und der Seefisch

Dulcibus e stagnis fluvio torrente coactus
Aequoreas praeceps piscis obibat aquas.
Illic squamigerum despectans improbus agmen
Eximium sese nobilitate refert.
Non tulit expulsum patrio sub iurgite phoecis,
Verbaque cum +salibus asperiora+ dedit:
»Vana +laboratis+ aufer mendatia dictis,
Quaeque refutari te quoque teste queant.
Nam quis erat potior populo spectante probabo,
Si pariter captos humida lina trahant.
Tunc me nobilior magno mercabitur emptor,
Te simul aere brevi +debile+ vulgus emit.«

XXXIX DE MILITE ARMA CREMANTE
Der Krieger, der seine Waffen verbrannte

Voverat attritus quondam per proelia miles
Omnia suppositis ignibus arma dare,
Vel quae victori moriens sibi turba dedisset
Vel quicquid profugo posset ab hoste capi.
Interea votis sors affuit, et memor arma
Coeperat accenso singula ferre rogo.
Tunc lituus, rauco deflectens murmure culpam,
Immeritum flammis se docet esse prius.
»Nulla tuos,« inquid, »petierunt tela lacertos,
Viribus affirmes quae tamen acta meis;
Sed tantum ventis et cantibus arma coegi,
Hoc quoque submisso (testor et astra) sono.«
Ille resultantem flammis crepitantibus addens:
»Nunc te maior,« ait, »poena dolorque rapit;
Nam licet ipse nihil possis temptare nec ausis,
Saevior hoc, alios quod facis esse malos.«

XL DE PARDO ET VULPE
Der Panther und der Fuchs

Distinctus maculis et pulchro pectore, pardus
Inter consimiles ibat inire feras;
Sed quia nulla graves variarent terga leones,
Protinus his miserum credidit esse genus.
Cetera sordenti damnans animalia vultu
Solus in exemplum nobilitatis erat.
Hunc arguta novo gaudentem vulpis amictu
Corripit, et vanas approbat esse notas:
»Vade,« ait, »et pictae nimium confide iuventae,
Dum mihi consilium pulchrius esse queat,
Miremurque magis, quos munera mentis adornant,
Quam qui corporeis enituere bonis.«

XLI DE IMBRE ET FICTILIBUS VASIS
Der Regen und das Tongefäß

Impulsus ventis et pressa nube coactus
Ruperat hibernis se gravis imber aquis.
Cumque per effusas stagnaret turbine terras,
Expositum campis fictile pressit opus.
Mobile namque lutum tepidus prius instruit aer.
Discat ut admoto rectius igne coqui.
Tunc nimbus fragilis perquirat nomina testae.
Immemor +illa sui+: »amphora dicor,« ait,
»Nunc me docta manus, rapiente volumina gyro
Molliter obliquum iussit habere latus.«
»Hactenus hac,« inquit, »liceat constare figura,
Nam te subiectam diluet imber aquis.«
Et simul accepto violentius amne fatiscens
Pronior in tenues victa cucurrit aquas.
Infelix, quae magna sibi cognomina sumens
Ausa +pharetratis+ nubibus ista loqui
Haec poterunt miseros post hac exempla monere.
Subdita nobilibus ne sua fata gemant.

XLII DE LUPO ET HAEDO
Der Wolf und der Bock

Forte lupum melior cursu deluserat haedus,
Proxima vicinis dum petit arva casis,
Inde fugam recto tendens in moenia cursu
Inter lanigeros astitit ille greges.
Impiger hunc raptor mediamque secutus in urbem,
Temptat compositis sollicitare dolis:
»Nonne vides,« inquit, »cunctis ut victima templis,
Inmitem regemens morte cruentet humum?«
Quod nisi securo valeas te reddere campo,
Ei mihi vittata tu quoque fronte cades.
Ille refert: »modo quam metuis, precor, exime curam,
Et tecum viles, improbe, tolle minas.«
Nam sat erit sacrum divis fudisse cruorem,
Quam rabido fauces exsaturare lupo.
Sic quotiens duplici subeuntur tristia casu,
Expedit insignem promeruisse necem.