I.
DE NUTRICE ET INFANTE
Rustica deflentem paruom
iurgaverat
olim,
Ni taceat, rabido quod foret esca lupo.
Credulus hanc vocem lupus audiit, et manet ipsas
Pervigil ante fores, inrita
vota gerens.
Nam lassata puer nimiae dat membra quieti,
Spem quoque raptori sustulit inde fami.
Hunc ubi silvarum repetentem lustra suarum
Ieiunum coniux sensit adesse lupa:
'Cur'
inquit,
'nullam
referens de more rapinam?
Languida consumptis sed trahis ora genis?'
'Ne
mireris'
ait,
'deceptum
fraude maligna
Vix miserum vacua delituisse fuga:
Nam quae preda,
procax,
quae spes contingere posset,
Iurgia nutricis cum mihi verba darent?'
[Haec
sibi dicta putet seque hac sciat arte notari,
Femineam quisquis credidit esse fidem.]
II.
DE TESTUDINE ET AQVILA
Pennatis avibus quondam testudo locuta,
siquis
eam
volucrem
constituisset,
ait,
protinus
e rubris conchas
auferret
harenis,
quis
pretium nitido cortice baca daret.
[indignans,
sibimet tardo quod sedula gressu
nil
ageret toto proficeretque
die.]
ast
ubi promissis aquilam fallacibus implet,
experta
est similem perfida lingua fidem,
et
male mercatis dum quaerit sidera pinnis,
decidit
infelix alitis ungue fero.
tum
quoque sublimis, cum iam moreretur in auris
ingemuit
votis haec licuisse suis.
[nam
dedit exosae post haec documenta quietis,
non
sine supremo magna labore peti.
sic
quicumque nova sublatus laude tumescit,
dat
merito poenas, dum meliora cupit.]
III.
DE CANCRO
ET MATRE EIUS
Curva retro cedens dum fert vestigia cancer,
hispida
saxosis terga relisit aquis.
hunc
genetrix facili cupiens procedere gressu
talibus
alloquiis
praemonuisse
datur.
'ne
tibi transverso placeant haec devia, nate,
[rursus
in obliquos neue
tuerer
pedes,
sed
nisu contenta ferens vestigia recto]
innocuos
proso tramite siste gradus.'
cui
natus
'faciam,
si me praecesseris'
inquit,
'rectaque
monstrantem certior ipse sequar.'
[nam
stultum nimis est, cum tu pravissima temptes,
alterius
censor
ut
vitiosa notes.]
IV.
DE VENTO ET SOLE
Inmitis
boreas
placidusque
ad cetera Phoebus
iurgia
cum magno conseruere
ioco,
quis
prior inceptum peragat.
mediumque per
arvum
carpebat
solitum forte viator iter.
convenit
hanc potius liti praefigere causam,
pallia
nudato decutienda
viro.
protinus
impulsam
ventus
circum tonat aethram,
et
gelidus nimias depluit imber aquas:
ille
magis lateri duplicem circum dat amictum,
turbida
summotos
qua
trahit aura sinus.
sed
tenues radios paulatim increscere Phoebus
iusserat,
ut nimio spargeret
igne iubar,
donec
lassa volens requiescere membra viator
deposita
fessus veste sederet humi.
tunc
victor docuit praesentia numina Titan,
nullum
praemissis vincere posse minis.
V.
DE ASINO PELLE LEONIS
INDUTA
[Metiri
se quemque decet propriisque iuvari
laudibus,
alterius nec bona ferre sibi,
ne
detracta gravem faciant miracula risum,
coeperit
in solis cum remanere malis.]
Exuvias asinus Gaetuli iam forte leonis
repperit
et spoliis induit ora novis,
aptavitque
suis incongrua tegmina membris,
et
miserum tanto praessit
honore caput.
[ast
ubi terribilis animo circum stetit horror
pigraque
praesumptus venit in ossa vigor,
mitibus
ille feris communia pabula calcans
turbabat
pavidas per sua rura boves.]
rusticus
hunc magna postquam deprendit ab aure,
correptum
baculis
verberibusque dolat.
[et
simul abstracto denudans corpora tergo,
increpat
his miserum vocibus ille pecus.]
'forsitan
ignotos imitato murmure fallas:
at
mihi, qui quondam, semper asellus eris.'
VI.
DE RANA
Edita gurgitibus limoque
immersa profundo
et
luteis tantum semper amica vadis
ad
superos colles herbosaque prata recurrens
mulcebat
miseras turgida rana feras,
callida
quod posset gravibus succurrere morbis
et
vitam ingenio continuare suo.
nec
se Paeoni iactat cessisse magistro,
quamvis
perpetuos curet in orbe deos.
tunc
vulpis
pecudum ridens astuta quietem,
verborum
vanam
prodidit esse fidem:
'haec
dabit aegrotis'
inquit,
'medicamina
membris,
pallida
caeruleus cui notat ora color?'
VII.
DE CANE QUI NOLUIT
LATRARE
[Haud
facile est pravis innatum mentibus ut se
muneribus
dignas suppliciove putent.]
Forte canis quoidam,
nullis latratibus horrens
nec
patulis primum rictibus ora trahens,
mollia
sed pavidae submittens verbera caudae,
concitus
audaci vulnera dente dabat.
hunc
dominus, nequem probitas simulata lateret,
iusserat
in rabido gutture ferre notam:
faucibus
innexis crepitantia subligat aera,
quae
facili motu signa cavenda darent.
haec
tamen ille sibi credebat praemia ferri,
et
similem turbam despiciebat ovans.
tunc
insultantem senior de plebe superbum
adgreditur,
tali sibila
voce movens.
['infelix,
quae tanta rapit dementia sensum,
munera
pro meritis si cupis ista dari?]
'non
hoc virtutis decus ostentatur in aere,
nequitiae
testem sed geris inde sonum.'
VIII.
DE CAMELO
ET IOVE
[Contentum
propriis sapientem vivere rebus,
nec
cupere alterius,
nostra fabella monet;
indignata
cito ne stet
fortuna
recursu
atque
eadem minuat quae dedit ante rota.]
Corporis inmensi
fertur pecus isse per auras
et
magnum precibus sollicitasse Iovem.
turpe
nimis cunctis irridendumque videri:
insignes
geminis cornibus ire boves,
et
solum nulla munitum parte camelum,
obiectum
cunctis expositumque feris.
Iuppiter
adridens
postquam sperata negavit,
insuper
et magnae sustulit auris onus,
'vive
minor merito, cui sors non sufficit,'
inquit,
'et
tua perpetuum, livide, damna geme.'
IX.
DE DUOBUS SOCIIS ET URSA
Montibus ignotis curvisque in vallibus artum
cum
socio quidam suscipiebat iter,
securus,
quod cum qua
malum
fortuna
tulisset,
robore
collato posset uterque pati.
dumque
per inceptum vario sermone feruntur,
in
media praeceps convenit ursa via.
horum
alter,
facili comprendens robora
nisu,
in
viridi trepidum fronde pependit onus:
ille
trahens nullo iacuit vestigia gressu,
exanimem
fingens, sponte relisus humi.
continuo
praedam cupiens fera saeva cucurrit,
et
miserum curvis unguibus ante levat.
verum
ubi concreto riguerunt membra timore
(nam
solitus mentis liquerat ossa calor),
tunc
olidum credens, quamvis ieiuna, cadaver
deserit
et lustris conditur ursa suis.
sed
cum securi paulatim in verba redissent,
liberior
iusto qui fuit ante fugax,
'dic,
sodes, quidnam trepido tibi rettulit ursa?
nam
secreta diu multaque verba dedit.'
['magna
quidem monuit, tamen haec quoque maxima iussit,
quae
misero
semper sunt facienda mihi:]
'ne
facile alterius repetas consortia, dixit,
rursus
ab insana ne capiare fera.'
X.
DE CALVO EQUITE
Calvus eques capiti solitus religare capillos
atque
alias nudo vertice ferre comas
ad
campum
nitidis venit conspectus in armis
et
facilem frenis flectere coepit equum.
huius
ab adverso
boreae
spiramina perflant
ridiculum
populo conspiciente caput:
nam
mox deiecto nituit frons nuda galero,
discolor
adposita
quae fuit ante coma.
ille
sagax, tantis quod risus milibus esset,
dispulit
admota calliditate iocum,
'quid
mirum
adpositos'
referens 'fugisse
capillos,
quem
prius aequaevae deseruere comae?'
XI.
DE DUABUS OLLIS
Eripiens geminas ripis cedentibus ollas
insanis
pariter flumen agebat aquis.
sed
diversa duas ars et natura creavit:
aere
prior fusa est, altera ficta luto.
[dispar
erat fragili et solido concordia motus,
incertumque
vagus amnis habebat iter.]
ne
tamen
elisam
confringeret aerea testam,
iurabat
sociam
longius ire viam.
illa
timens nequid levibus graviora nocerent,
et
quia nulla brevi est cum meliore fides,
'quamvis
securam verbis me feceris'
inquit,
'non
timor ex animo decutiendus erit:
nam
me sive tibi seu te mihi conferat unda,
semper
ero ambobus subruta
sola modis.'
XII.
DE RUSTICO ET THESAURO
Rusticus impresso molitus vomere terram
thesaurum
sulcis prosiluisse videt.
mox
indigna animo properante reliquit aratra,
gramina
compellens ad meliora boves.
continuo
supplex
telluri
construit aras,
quae
sibi depositas sponte dedisset opes.
hunc
fortuna
novis gaudentem provida rebus
admonuit,
indignam se quoque ture docens,
'nunc
inventa
meis
non prodest
urnula
templis,
atque
alios mavis participare deos:
sed
cum subrepto
fueris tristissimus auro,
me
primam lacrimis sollicitabis inops.'
XIII.
DE HIRCO ET TAURO
Inmensum
taurus fugeret cum forte leonem
tutaque
desertis quaereret antra viis,
speluncam
reperit,
quam tunc hirsutus habebat
Cinyphii
ductor qui gregis esse solet.
huc
ubi submissa meditantem inrumpere
fronte
obvius
obliquo terruit ore caper,
tristis
obit
longinqua
fugax,
de
calle
locutus,
(nam
timor expulsum iurgia ferre vetat)
'non
te demissis saetosum, putide, barbis,
illum,
qui superest
insequiturque,
tremo:
nam
si discedat, nosces, stultissime, quantum
discrepet
a tauri viribus hircus olens.'
XIV.
DE SIMIA
Iuppiter in toto quondam quaesiverat orbe,
munera
natorum quoi
meliora daret.
certatim
ad regem currit genus omne ferarum,
permixtumque
homini cogitur ire pecus:
[sed
nec squamigeri desunt ad iurgia pisces,
vel
quidquid
volucrum purior aura vehit.]
inter
quos trepidae ducebant pignora matres,
iudicio
tanti discutienda dei.
tunc
brevis informem traheret cum simia natum,
ipsum
etiam in risum compulit ire Iovem.
haec
tamen ante alios rupit turpissima vocem,
dum
generis crimen sic abolere cupit.
'Iuppiter
hoc norit, maneat victoria siquem:
iudicio
superest omnibus iste meo.'
XV.
DE GRUE ET PAVONE
Threiciam volucrem fertur Iunonius ales
eommuni
sociam
non
tolerasse
cibo,
[namque
inter varias fuerat discordia formas,
magnaque
de facili iurgia lite trahunt,]
quod
sibi multimodo fulgerent membra decore,
caeruleam
facerent livida terga gruem:
et
simul erectae circum dans tegmina caudae,
sparserat
arcatum
sursus in astra iubar.
illa
licet nullo pinnarum
certet honore,
his
tamen insultans vocibus usa datur.
'quamvis
innumerus plumas variaverit ordo,
mersus
humi semper florida terga geris:
ast
ego deformi sublimis in aera pinna,
proxima
sideribus numinibusque feror.'
XVI.
DE QUERCU ET HARUNDINE
Montibus e summis radicitus eruta quercus
decidit insani turbine uicta noti;
quam tumidis subter decurrens alveus undis
suscipit et fluvio praecipitante rapit:
verum ubi diversis inpellitur ardua ripis,
in fragiles calamos grande residit onus.
tum sic exiguo conectens caespite ramos
miratur liquidis quod stet harundo vadis:
se quoque tam vasto nec enim consistere trunco,
ast illam tenui cortice ferre minas.
stridula mox blando respondens canna susurro,
seque magis tutam debilitate docens,
'tu rapidos' inquit 'ventos saevasque procellas
despicis, et totis viribus acta ruis:
ast ego surgentes paulatim demoror austros,
et quamvis levibus provida cedo notis.
in tua proruptus se effundit robora nimbus:
motibus aura meis ludificata perit.'
[haec nos dicta monent magnis obsistere frustra,
paulatimque truces exsuperare minas.]
XVII.
DE VENATORE ET TIGRIDE
Venator iaculis haud inrita vulnera torquens
turbabat trepidas per sua lustra feras.
hunc pavidis audax cupiens succurrere tigris
vetere commotas iussit ad arma minas.
ille tamen solito contorquens tela lacerto
'nunc tibi, qua lateam, nuntius iste refert,'
et simul emissum transegit viscera ferrum,
restrinxitque citos hasta cruenta pedes.
molliter at fixum traheret cum saucia telum,
a trepida fertur vulpe retenta diu,
cuias ille foret, qui talia vulnera ferret,
aut ubinam iaculum delituisset agens.
illa gemens fractoque loqui vix murmure coeptans
(nam solitas voces ira dolorque rapit)
'nulla quidem medio convenit in aggere forma,
quaeque oculis olim sit repetenda meis:
sed cruor et validis in me directa lacertis
ostendunt aliquem tela fuisse virum.'
XVIII.
DE QUATTUOR IUVENCIS
ET LEONE
Quattuor inmensis quondam per prata invencis
fertur amicitiae tanta fuisse fides,
ut simul emissos nullus divelleret error,
rursus et e pastu turba rediret amans.
hos quoque collatis inter se cornibus ingens
dícitur in silvis pertimuisse leo.
[dum metus oblatam prohibet temptare rapinam,
et coniuratos horret adire boves,
et quamvis audax factisque inmanior esset,
tantorum solus viribus inpar erat.]
protinus adgreditur pravis insistere verbis,
collisum cupiens dissociare pecus.
sic postquam dictis animos disiunxit acerbis,
invasit miserum diripuitque gregem.
[tum quidam ex illis 'vitam servare quietam
qui cupiet, nostra discere morte potest.']
XIX.
DE ABIETE AC DUMIS
Horrentes dumos abies pulcherrima risit,
cum sacerent formae iurgia magna suae.
[indignum referens cunctis certamen haberi,
quos meritis nullus consociaret honos.]
'nam mihi deductum surgens in nubila corpus
verticis erectas tollit in astra comas,
puppibus et patulis media cum sede locamur,
in me suspensos explicat aura sinus:
at tibi deformem quod dant spineta figuram,
despectum cuncti praeteriere viri.'
ille refert 'nunc laeta quidem bona sola fateris,
et frueris nostris imperiosa malis:
sed cum pulсhra minax succidet membra securis,
quam velles spinas tunc habuisse meas!'
XX.
DE PISCATORE ET PISCE
Piscator solitus praedam sospendere saeta
exigui piscis vile trahebat onus.
sed postquam superas captum perduxit ad auras
atque avido fixum vulnus ab ore tulit,
'parce, precor,' lacrimis supplex ita dixit obortis:
'nam quanta ex nostro corpore dona feres?
nunc me saxosis genetrix fecunda sub antris
fudit et in propriis ludere iussit aquis.
tolle minas, tenerumque tuis sine crescere menseis:
haec tibi me rursum litoris ora dabit.'
[protinus inmensi depastus caerula ponti
pinguior ad calamum sponte recurro tuum.']
ille 'nefas' [captum referens apsolvere piscem,
difficiles queritur casibus esse vices:
'nan miserum est'] inquid 'praesentem amittere praedam,
stultius et rursum vota futura sequi.'
XXI.
DE ALITE ET MESSIONE
Parvula progeniem terrae mandaverat ales,
qua
stabat viridi caespite flava seges.
rusticus
hanc fragili cupiens decerpere culmo
vicinam
supplex forte petebat opem,
et
vox implumes turbabat
credita
nidos,
suaserat
et e laribus continuare fugam.
cautior
hos revoans
prohibet discedere mater:
'nam
quid ab externis perficietur?'
ait.
[ille
iterum caris operam mandavit amicis:
at
genetrix rursum tutior inde manet.]
sed
postquam curvas dominum comprendere falces,
frugibus
et veram sensit adesse manum,
'unc'
ait,
'o
miseri, dilecta relinquite rura,
cum
spem de propriis viribus ille petit.'
|