XXIII.
PICA ET COLUMBA
Cum Pica peteret a Columba, cur sua
Eodem semper ova poneret loco,
Hinc pullos non ignara semper abripi;
Cumque ea sic facere, quippe ab omni liberam
Suspicione, se solere simplicem
Diceret; at ista est stulta simplicitas, ait,
Noto ex periclo quae non fit prudentior.
XXIV.
AVARUS ET EJUS FILIUS.
Eximia poma Avarus in domus suae
Secretiori parte collocaverat;
At nulla, nifi quae tabida inficeret lues,
Inde extrahebat manducandi gratia.
Quod animadvertens postquam saepe Filius
Frustra increpavit, denique invenit viam,
Pomorum ad ipsam qua penetraret penum.
Etiam invitavit quosdam samiliares suos,
Introque duxit: poma simul quaeque optima
Comedere incipiunt. Factum, rescivit pater,
Succensuitque Filio damnum exprobrans.
Qui rem confessus ultro, quid damni tibi
Intulimus, inquit? poma tantum putrida
Tu comedis; integra sola nos comedimus.
Nil perdit, id qui amittit quo uti nesciat.
XXV.
ILICES
Rectae et procerae contemnebant Ilices
Unam inter ipsas, quae torta et humilis foret.
Lignarius autem cum venisset hue faber,
Caeduntur omnes illac, at haec relinquitur.
Minimi fuisse pretii multis profuit.
XXVI.
VULPIS SINE CAUDA
Lapsa laqueo Vulpis caudam amiserat,
Illoque pretio vitam sibi redemerat.
Sed enim pudore mixtus affligit dolor
Misellam, quod se deinde sic oporteat
Curtam ambulare. Socias ergo, cum simul
Tunc congregatae facto conventu forent,
Adit; sedetque, suasque perprimit nates
Prudens, tegitque causam moerois sui;
Istamquc, dixit, caudae longitudinem,
Generi quam nostro natura indidit nimis
Benigna, cur, sorores, non abscindimus?
Ea lutosam verri humum numquid juvat?
Ego vero amitti tale onus lucrum puto.
At, quae rescierat hujus infortunium,
Sic retulit una: consilium non improbo,
Cujus nec dubito momentum tibi grave
Dandi quin suerit; persuadere sed mihi
Nil poteris, tergum ni prius obvertas soror.
Hic omnium ingens irrisio Vulpeculam
Cauda minorem exire coetu perpulit.
XXVII.
PISCIS
FLUVIATILIS ET PISCES MARINA
Torrente raptus alveo fluviatilis
Marina Piscis subierat forte aequora:
Occurrit incolarum turba, et advenam
Hortantur omnes regna Neptuni velit
Incolere secum: nimiam hie undarum objicit
Amaritudinem: illi contra se negant
Sentire tale quidpiam: vestrum malum
Ne sentiatis, inquit, ipsa pravitas
Gustus, et ipsa assuetudo mali vetant.
XXVIII.
BUBULCUS ET HERCULES
Lignis onustum cum sibi plaustrum in via
Haesisset, plorans invocavit Herculem
Bubulcus, expectansque, dum auxilium deus
Praebere vellet, otiosus restitit.
Adfuit; at ejus increpans ignaviam,
Age tu, inquit ille, lapidem hunc obstantem ejice;
Limum hunc tenacem divelle; humeros admove
Rotae isti, sublevaque: punge nunc boves.
Hui! plaustrum volvitur! ergo memineris deos
Non adjuvare, nisi qui semet adjuvant.
XXIX.
SlMIOLA, PORCUS, ET
VULPIS
Simiola spurcis foetidi Porci auribus
Suaves, tenellos flores alligaverat:
Hinc stolidus ille factum se bellum putans,
Sibi placebat, et videbatur sibi
Dignus profecto qui placeret omnibus;
Simulque ineptis gestiebat saltibus.
Quod forte Vulpis cum vidisset, sic eum
Monuisse fertur: cui turpem cumque indidit
Natura formam, ornatus hanc si splendidus
Illustrat, auget ipsam turpitudinem.
XXX.
LEO ET MUSCULUS
Leonis olim dormientis per jubas
Lasciviendo cum excurrisset Musculus,
Huncque excitatus apprehendisset Leo,
Veniam rogavit imprudentiae daret;
Eamque facile misericors Leo dedit;
Pecudem necare quippe tantulam pudet.
In retia ille paulo post forte incidit;
Quibus expedire cum se, frustra perfurens,
Nequiret, rudere coepit immanem in modum.
Audit; simulque proximo e cavo exilit
Musculus; adsomque, dixit, beneficii memor:
Statimque teretes dente corrodit plagas,
Maculasque solvit, et Leonem liberat.
Gratia referri ab infimis etiam potest.
XXXI.
ASELLUS
ONUSTUS SALE, DEINDE SPONGIIS
Vide, quidquid agis, an res conveniat loco.
Nam multa, quae fecisse quondam juverit,
Occasione post alia data nocent:
Frustraque dictum ne sit, exemplum dabo.
Cum Fluvium Asellus transisset onustus sale,
Et in aquas dorsum demittens aliquandiu
Jacuisset, onere se levatum senserat.
Ergo aliquot ille post diebus huc iter
Dum facit, onustus spongiis, similem sibi
Eventum sperat; ac decumbit: at graves
Aqua subeunte spongiae miserum opprimunt.
XXXII.
CUCURBITA ET ARBOR
Creverat adhaerens Arbori Cucurbita,
Hujusque trunco et ramis sustinentibus,
Evecta fuerat magnam in altitudinem.
Hinc gloriatur, et etiam prae se impudens
Contemnere audet hanc, sine qua reperet humi.
Quot, inquit, annos expectare oportuit,
Donec ea caperet magnitudinem suami!
Ego autem evasi tanta paucis mensibus.
At olitor illuc paullo post cum accederet,
Factam fuisse maturam Cucurbitam,
Ejusque stirpem exaruisse jam videt.
Deducit ergo hanc, et reluctantem licet,
Ramisque nixam celsis, in solum trahit.
Tunc Arbor, isto recte, ait, loco jaces.
XXXIII.
LEPUS ET TESTUDO
Tardis euntem passibus Testudinem
Vidit, superboque Lepus incessens joco,
Tam propera, dixit, quo tuam portas domum?
Quid si, inquit illa, pedibus me dicam tibi
Praestare? Totis hie enimvero artubus
Lepus exilire: et hanc, ait, tuam mihi
Exprome celeritatem; meque, si potes,
Assequere. Ego vero, Tardipes refert, lubens
Experiar; atenim praesignemus terminos,
Statuamusque simul quo certemus pignore.
Utrique postquam jurata est conventio;
Avibus i, propera faustis, subjicit Lepus,
Ego dum quietus hie jaceo, et obdormio.
Interea pergit illa, ipsaque diligens
In tarditate lento festinat gradu,
Demumque victrix occupat metam viae.
Tunc Lepus evigilat, et cursu rapido volans,
Priorem hanc pervenisse nequicquam dolet.
Dotibus eximiis unde abest prudentia,
Vel si solus erit, praevalet prudens labor.
XXXIV.
CASEUS ET FELIS
In cista opirhum quem posuerat Caseum
Rusticus, inesse murem qui corroderet
Advertit; ideo misit huc Felem: at simul
Captum illa murem Caseumque devorat.
Ad vindicanda damna si improbos legas,
Plerumque gravius hi tibi damnum inferent.
XXXV.
STRUTHIOCAMELUS
ALTUM VOLANDI CUPIDUS
Mente id ferebat anxia, quod verius
Se subsilire quam volare cerneret
Struthiocamelus, utpote brevioribus
Instructus alis, et majore corporis
Mole impeditus. Ergo cum perdiscere
Artem volandi cuperet, in rupis jugum
Erepsit, unde se demisit: at cadens,
Rectoque raptus impete, fregit tibias.
Ita denique, altum ferri qui per aethera
Cuperet, ne potuit ingredi quidem solo.
Illos, majora quam natura fert sua
Qui moliuntur, nostra fabella admonet.
XXXVI.
LUPI FIDES
Forte ut jam nullis vesceretur carnibus,
Steriles sed herbas, pisces ad summum, in cibos
Caperet, prehensus laqueis cuidam Rustico
Promiserat olim, ac jurejurando Lupus
Fidem obligarat, sicque evaserat necem.
Hinc se dum recipit in nemus, porcum videns
Paludis atro se volutantem vado,
Hic, inquit, certe piscis est; et eum vorat.
Male agere qui vult, nusquam non causam invenit.
XXXVII.
VULPIS ET ERICIUS
Ericio superba Vulpis dixerat,
Pollere centum se artibus, quas omnium
Adhibere nosset hostium contra dolos:
Unam se scire tantum cum ille diceret,
Eum contempsit. Paulo post venatici
Huc advolarunt praedam odorati canes:
Suam recurrit simul ad artem Ericius:
In orbem rite convolvens corpusculum,
Suisque spinis protegens, canum impetus
Elusit facile: postquam sic evaserat
Periculum omne, prospicit; et Vulpem videns
Urgeri canibus, apprehendi denique,
Huccine, ait, recidis cum tuis centum artibus?
O quanto potior una, si sit optima!
XXXVIII.
MERETRIX ET EJUS AMATOR
Meretrix abire peregre Amatorem suum
Videns, ocellis lachrymulas demittere
Incoepit. Aliquis, quare fleret, quaesiit:
Quia prius, inquit, non abire debuit,
Suum istud ipsi quam abstulissem pallium.
XXXIX.
OLITOR ET SEPES
Ista, inquit Olitor, cur Sepes terram occupat
Sterilis? quin evello, spatiumque olusculis
Extendo? simul evellere stultus incipit;
Suumque furibus hortum pervium facit.
Prudentia nimis inquieta est, quae malum
Arcessit ingens, damnum ut avertat leve.
XL.
ALBA SPINA ET FICUS
Amicta nitidis Alba Spina flosculis
Cum se jactaret, et Ficum contemneret,
Sola foliorum quam vestiret viriditas;
Sic illa retudit ejus arrogantiam:
Florere me natura non voluit quidem;
Sed simul ac tempus autumnale venerit,
Homines accedent ad me onustam fructibus,
Quos regibus ipsis apponent, videlicet
Succo refertos optimo, et suavissimo;
Tenues dum interea et exsucci foetus tui
Avibus, vel suibus etiam praebebunt cibos.
Ingenia nimium multa nostri temporis
Me perpulere, ut hanc fabellam scriberem.
XLI.
SOL ET NOCTUA
Soli, quod ejus sustinere Noctua
Radios non posset, fecerat convicium!
Non me, sed oculos, Sol ait, culpa tuos.
Caecus et ineptus osor quisquis est bonae
Antiquitatis, nostra fabella hunc monet.
XLII.
AMYGDALUS ET PYRUS
Cu se videret pulchre ornatam floribus,
Se amabat, sibi placebat Amygdalus, et Pyrum
Spernebat; ut quae germina vix protruderet.
Sed, fraudulenta qui recesserat fuga,
Aquilo revertens stores hujus abstulit,
Spemque simul omnem fructuum disperdidit.
Pyrus autem ab acri vento nil damni sibi
Factum fuisse cernens, hinc etiam magis,
Sui emicare stores ne properent, cavet.
Sententia, illo quae sub exemplo latet,
Mihi explicanda paulo pluribus venit.
Nam tenera fructus quos emittunt primulum
Ingenia, flores verius vocaveris:
Hos autem nimia celeritas si proferat,
Censura tristis plerumque super ingruit,
Messemque aceto defricans male praecocem,
Feliciores soetus, si qui fors erant
Subinde progignendi, ne erumpant vetat.
XLIII.
CATELLUS, OVIS, ET
CUNICULUS
Catellus, Ovis, et Catellus venerant
In campum eundem; sed diversa singulis
Cauta veniendi fuerat. Nam genio suo
Catellus indulgere quaesiit, et leves
Captare lusus. Simplex autem se Bidens
Ad decerpenda contulit, si quae sibi
Bona viderentur pabula. At Cuniculum
Fodiendi terram cupiditas traxit mala.
Fabella spectat lectorum triplex genus.
FINIS.
|