Phaedri libellos legere si desideras, 
					Vaces oportet, Eutyche, a negotiis, 
					Ut liber animus sentiat vim carminis. 
					»Verum« inquis »tanti non est ingenium tuum, 
					Momentum ut horae pereat officiis meis.« 
					Non ergo causa est manibus id tangi tuis, 
					Quod occupatis auribus non convenit. 
					Fortasse dices: »Aliquae venient feriae, 
					Quae me soluto pectore ad studium vocent.« 
					 
					Legesne, quaeso, potius viles nenias, 
					Impendas curam quam rei domesticae, 
					Reddas amicis tempora, uxori vaces, 
					Animum relaxes, otium des corpori, 
					Ut assuetam fortius praestes vicem? 
					Mutandum tibi propositum est ut vitae genus, 
					Intrare si Musarum limen cogitas. 
					Ego, quem Pierio mater enixa est iugo, 
					In quo tonanti sancta Mnemosyne Iovi 
					Fecunda novies artium peperit chorum, 
					Quamvis in ipsa paene natus sim schola 
					Curamque habendi penitus corde eraserim 
					Et laude invicta vitam in hanc incubuerim, 
					Fastidiose tamen in coetum recipior. 
					Quid credis illi accidere, qui magnas opes 
					Exaggerare quaerit omni vigilia, 
					Docto labori dulce praeponens lucrum? 
					Sed iam quodcumque fuerit, ut dixit Sinon, 
					Ad regem cum Dardaniae perductus foret. 
					 
					Librum exarbo tertium Aesopi stilo, 
					Honori et meritis dedicans illum tuis. 
					Quem si leges, laetabor; sin autem minus, 
					Habebunt certe quo se oblectent posteri. 
					 
					Nunc, fabularum cur sit inventum genus, 
					Brevi docebo. Servitus obnoxia, 
					Quia quae volebat non audebat dicere, 
					Affectus probrios in fabellas transtulit 
					Calumniamque fictis elusit iocis. 
					Ego porro illius semita feci viam, 
					Et cogitavi plura quam reliquerat, 
					In calamitatem deligens quaedam meam. 
					Quod si accusator alius Seiano foret, 
					Si testis alius, iudex alius denique, 
					Dignum faterer esse me tantis malis, 
					Nec his dolorem delenirem remediis. 
					Suspicione siquis errabit sua 
					Et rapiet ad se quod erit commune omnium, 
					Stulte nudabit animi conscientiam. 
					Huic eycusatum me velim nihilo minus: 
					Neque enim notare singulos mens est mihi, 
					Verum ipsam vitam et mores hominum ostendere. 
					 
					Rem me professum dicet fors aliquis gravem. 
					Si Phryx Aesopus potuit, Anacharsis Scytha 
					Aeternam famam condere igenio suo: 
					Ego, litteratae qui sum propior Graeciae, 
					Cur somno inerti deseram patriae decus? 
					Threissa cum gens numeret auctores suos, 
					Linoque Apollo sit parens, Musa Orpheo, 
					Qui saxa cantu movit et domuit feras 
					Hebrique tenuit impetus dulci mora. 
					Ergo hinc abesto livor, ne frustra gemas, 
					Quoniam mihi sollemnis debetur gloria. 
					 
					Induxi te ad legendum; sincerum mihi 
					Candore noto reddas iudicium peto. 
					 
  |