Fabelverzeichnis
zurück
weiter
Fabula I.
De ranis
Cum nihil auderet ludentes ledere ranas,
Supplicavere Iovi, ne sine rege forent.
Inpiter huic voto risum dedit, ausa secundas,
Rana preces, subito sensit in amne sonum.
Nam Iove dante trabem, trabis ictu flumine motu,
Dimersit subitu guttura rauca timor.
Placato rediere metu, videre tygillum,
Stando proeul regem pertimuere suum.
Ut novere trabem per se non posse moveri,
Pro duce fecerunt tertia vota Iovi.
Ira Iovem movit, regem dedit, intulit ydrum,
Ydrus hyante gula cepit inire lacum.
Clamitat ecce lacus: Morimur, pie Iupiter, audi!
Iupiter, exaudi! Iupiter, affer opem!
Sepelit nos venter, nostri sumus esca tiranni,
Aufer cedis onus, redde quietis opem!
Ille refert: Emptum longa prece ferte magistrum.
Vindicet eternus otia spreta metus.
Omne boni pretium nimio vilescit in usu,
Fitque mali gustu dulcius omne bonum.
Si quis habet quod habere decet, sit letus habendo,
Alterius non sit, qui suus esse potest.
Fubula II.
De columbis
Accipitrem milvi pulsurum bella columbe
Accipiunt regem, rex magis hoste nocet.
Incipiunt de rege queri, quod sanius esset,
Milvi bella pati, quam sine marte mori.
Siquid agas, prudenter agas, respice finem,
Ferre minora volo, ne graviora feram.
Fabula III.
De cane et fure
Fure vocante canem pretenso munere panis,
Spreto pane canis talia verba movet:
Ut sileam, tuo dona volunt, furtisque laborant
Esse locum, panem si fero, cuneta feres.
Fert munus mea damna tuum, latet hamus in esca,
Me privare cibo cogitat iste cibus.
Non amo nocturnum panem plus pane diurno,
Advena plus noto non placet hostis hero.
Non rapiat nox una mihi bona mille dierum,
Nolo semper egenus esse semelque satur.
Latrata tua furta loquar, nisi sponte recedas.
Hic silet, iste manet, hic tonat, iste fugit.
Si tibi quid detur, cur detur, respice; si des,
Cui des, ipsa nota, teque gulosa doma.
Fabula IV.
De scrofa et lupo
Vult lupus, ut pariat maturum sucula fetum,
Seque novi curam spondet habere gregis.
Sus ait: Hac cura careas, mihi nolo ministres,
Horrent obsequium viscera nostra tuum.
I procul et tutos mihi liceat fundere fetus,
I procul, hec pietas non erit apta mihi.
Pro natis natura iubet timuisse parentem.
Fine dato verbis, hic abit, illa parit.
Tempore non omni non omnibus omnia crede.
Qui misero credit, creditur esse miser.
Fabula V.
De monte parturiente
Terra tumet, tumor ille gemit; gemitusque fatetur
Partum, pene perit sexus uterque metu.
Dum tumeat tellus, monstrat se monstra daturam,
Hinc homines trepidant et prope stare timent.
In risum timor ille redit, nam turgida murem
Terra parit, iocus est, quod fuit ante timor.
Sepe minus faciunt homines, qui multa minantur,
Sepe gerit nimios causa pusilla metus.
Fabula VI.
De agno et cane
Cum grege barbato dum ludit iunior agnus,
Tendit in hunc menti dissona verba lupus:
Cur olidam munda sequeris plus matre capellam?
Lac tibi prebebit dulcius ipsa parens.
Est prope, festina, matrem pete, munera matris
Lac bibe, nam servat ubera plena tibi.
Agnus ait: Pia capra mihi lac dulce ministrat.
Me vice matris amat, me vice matris alit.
Non mihi, sed domino prodest vivere; vivo
Ut metat a tergo vellera multa meo.
Ergo mihi prestat nutriri lacte caprino,
Quam lac matris amans mergar in ore tuo.
Omnes vincit opes securam ducere vitam,
Pauperius nihil est, quam miser usus opum.
Nil melius sano monitu, nil peius iniquo,
Consilium sequitur certa ruina malum.
Fabula VII.
De domino et eius cane
Armavit natura canem pede, dente, iuventa,
Hinc levis, hinc mordax, fortis et inde fuit.
Tot bona furatur senium, nam robore privat
Corpus, dente genas, et levitate pedes.
Hic leporem prendit, fauces lepus exit inermes,
Elumbem domini verberat ira canem.
Reddit verba canis: Dum me pia protulit etas,
Nulla meos potuit fallere preda pedes.
Defendit senii culpam laus ampia iuvente,
Pro sene qui cecidit, facta priora vigent.
Nullus amor durat, nisi fructus servet amorem,
Quilibet est tantus, munera quanta facit.
Magnus eram, cum magna dedi, nunc muscidus
Vileo, fit veteris mentio nulla boni.
Si laudas quod eram, quod sum damnare protervum est,
Si iuvenem recipis, pellere turpe senem est.
Se misere servire sciat, qui servit iniquo,
Parcere subiectis nescit iniquus homo.
Fabula VIII.
De leporibus et ranis
Silva sonat, fugiunt lepores, palus obviat, herent,
Fit mora, respiciunt ante retroque, timent.
Dum librant in mente metu se mergere pacti,
Turgentes ranas stagna subire vident.
Unus ait: Sperare licet, non sola timoris
Turba sumus, rana vano timore latet.
Spem decet amplecti, spes est prima via salutis,
Sepe facit metui non metuenda metus.
Corporis est lenitas, et mentis inertia nobis,
Ista fuge causam suggerit, illa necem.
Sic metuat quicunque timet, ne mole timoris
Spe careat, gravis est spe fugiente timor.
Speret qui metuit, morituros vivere vidi
Spe duce, victuros spe moriente mori.
Fabula IX.
De lupo et edo
Capra cibum querens, edum committit ovili,
Hunc illi solida servat ovile sera.
Natum cauta parens monitu premunit amico,
Ut lateat, nec sit in sua damna vagus.
Hic latet, ecce lupus mo vet ostia, voce rapina
Exprimit, ut pateant ostia clausa sibi.
Sta procul, edus ait, caprimas gutture falso,
Cum bene caprimes, te procul esse volo.
Quod mea sis parens mentitur ymago loquendi,
Rimula, qua video, te docet esse lupum.
Insita natorum cordi doctrina parentum
Cum generet fructum, spreta nocere solet.
Fabula X.
De homine paupere et serpente
Rustica mensa diu nutritum foverat anguem,
Humanan potuit anguis amare manum.
Gratia longa viri subitam mutatur in iram,
Ira per anguineum dirigit arma caput.
Vulneris auctor egens se vulnere credit egenum,
Angui pro venia supplicat. Anguis ait:
Non ero securus, dum sit tibi tanta securis,
Dum cutis hec memorat vulnera facta sibi.
Qui me lesit, idem ledet, si ledere possit,
Expedit infido non iterare fidem.
Sed si te pigeat sceleris, scelus omne remitto,
Nam gemitus veniam vulnere cordis emit.
Qui primo nocuit vult posse nocere secundo,
Que dedit infidus mella venena puto.
Fabula XI.
De cervo et ove
Cervus ovi presente lupo sic intonat: Amplum
Vas tritici debes reddere, redde mihi.
Sic iubet esse lupus, paret timens ista iubenti,
Namque die fixo debita spondet ovis.
Fit mora, cervus ovem vexat de federe facto.
Inquit ovis: Non stant federa facta metu.
Me decuit presente lupo quecunque fateri,
Me decuit fraudem pellere fraude pari.
Cum timor in portu sedet promissa timoris
Arent; nil fidei verba timoris habent.
Fabula XII.
De calvo et musca
Musca premit calvum, calvus vult ledere muscam,
Ut muscam ferat, se ferit, illa ridet.
Calvus ait: Te parca iubet fortuna iocari.
Si ferior, rides; si feriare, cades.
Sospes ero decies ictus, semel icta peribis.
Est mea prompta mihi gratia, tarda tibi.
Iure potest ledi ledens, ut ledat; in illum,
Unde brevis cepit lesio, magna redit.
Fabula XIII.
De vulpe et ciconia
Vulpe vocante venit speratque ciconia cenam
Fallit avem liquidus vulpe favente eibus.
Dum bibit illa eibos solum, bibit illa dolorem,
Hic dolor in vulpem fabricat arma doli.
Sunt pauci mora parva dies, avis inquit: Habemus
Fercula que sapiunt, dulcis amica, veni.
Hec venit, hec vase vitreo bona fercula condit,
At solam recipit formula vasis avem.
Laudat opes oculo vasis nitor, has negat ori
Formula. Sed geminant visus odorque famem.
Sic vulpes ieiuna redit, sic fallitur au dens
Fallere, sic scelo fallitur ipse suo.
Quod tibi non feceris, aliis fecisse caveto,
Vulnera ne facias, que nequis ipse pati.
Fabula XIV.
De lupo et tragede
Cum legit arva lupus, reperit caput arte superbum,
Hoc beat humanis ars preciosa genis.
Hoc lupus alterno volvit pede verba resolvit:
O sine voce genas, o sine mente caput!
Fuscat et extinguit cordis caligo nitorem
Corporis, est animi solus in ore nitor.
Fabula XV.
De graculo et pavonibus
Graculus invento picti pavonis amictu
Se polit, et socias ferre superbit aves.
Quem fore pavonem pavonis penna fatetur,
Pavonum generi non timet esse comes.
Pavo dolum sentit, falsi pavonis honorem
Increpat et domitam verbere nudat avem.
Nuda latet sociosque fugit nimiumque pudorem
Sustulit, hunc diro corrigit ore comes:
Ascensor nimius nimium ruit, aptus in imis
Est locus hic levis, est illa ruina gravis.
Qui plus esse putat, quam sua natura ministrat,
Posse suum superans se minus esse putat.
Si tibi nota satis nature meta fuisset,
Nec vilis, nec inops, nec sine veste fores.
Cui sua non sapiunt, alieni sedulus auceps,
Quod non est rapiens desinit esse quod est.
Fabula XVI.
De musca et mula
Mula rapit cursum, nam mulam mulio cogit,
Mule musca nocet, vulnere voce minis:
Cur pede sopito curris, cursumque moraris?
Te premo, te pungo, pessima, curre levis.
Mula refert: Quia magna tonas, vis magna videri,
Non tua facta nocent, nec tua verbera mihi.
Nec te sustineo, sed eum, quem sustinet axis,
Qui mea frena tenet, qui mea terga ferit.
Audet in audacem timidus, fortique minatur
Debilis, audendi dum videt esse locum.
Fabula XVII.
De formica et musca
Musca movens lites, formicam voce fatigat,
Se titulis ornat turpiter ipsa suis:
Torpes mersa cavis, levitas mihi queritur alis,
Dat tibi fossa domum, nobiles aula mihi.
Delicie sunt grana tue, me regia nutrit
Mensa, bibis fontem, sed bibo dulce merum.
Quod bibis, a luto sugis, mihi suggerit aurum,
Quod bibo; saxo premis, regia serta premo.
Ede cibis, potu, talamis cum regibus utor,
Regine teneris oscula figo genis.
Non minus urentes mittit formica sagittas
Et sua non modicum spicula fellis habent:
Ludo mersa cavis, nescit tua pena quietem,
Sunt mihi pauca satis, sunt tibi multa parum.
Plus mihi grana placent, quam tibi regis opes.
Venatur mihi farra labor, tibi fercula furtum,
Hoc mihi pax mellit, toxicat ilia timor.
Mundo faire fruor, tu fedas omnia tactu,
Cum nulli noceam, omnibus una noces.
Est mihi parcendi spiculum, tua vita nocendi,
Sunt mea que carpo, non nisi rapta foras.
Ut comedas, vivis, comedo, ne vivere cessem,
Me nihil infestat, te fugat omnis homo.
Unde petis vitam, rapitur tibi vita, placato
Dulcia vina bibens fel necis acre bibis.
Se negat aula tibi ventoso tacta flabello,
Aut nece vinceris, aut semiviva iaces.
Si potes estatis dono durare favoris,
Cetera si parcunt, non tibi parcit hyems.
Dulcia pro dulci, pro turpi turpia reddi
Verba solent, odium lingua fidemque parit.
Fabula XVIII.
De vulpe, lupo et asino
Respondere lupo de furti labe tenetur
Vulpes, eam vocat, hic petit, illa negat.
Simius est iudex, docti non erat acumen
Iudicis, archanum mentis in ore legit.
Iudicium fingit: Poscis quod poscere fraus est,
Visque fidem de re, quam negat ipsa fides.
Tu bene furta legas, te vite purior usus
Liberat, hanc litem pax domat, ira cadit.
Simplicitas veri fraus est et puerpera falsi,
Esse solent verba consona vite sue.
Sordibus imbuti nequeunt dimittere sordes,
Fallere qui didicit fallere semper amat.
Fabula XIX.
De mustela et homine
Preda viri predo muris mustela precatur:
Da veniam, debes parcere, parce mihi.
Quod caret hoste domus, quod abest a sorde, fatetur
Esse meum, pro me te rogat, ergo fave
Servitio me redde tuo, mihi redde laboris
Premia, pro dono sit mea vita mihi.
Ule refert: Operum debetur gratia menti,
Non operi, gratum mens bona reddit opus.
Nemo, licet prosit, nisi vult prodesse, meretur,
Nam prodesse potest hostis, obesse volens.
Cum mihi prodesses, mihi non prodesse volebas,
Hostibus ipsa meis et meus hostis eras.
Nec mihi monstra necas, sed eras tibi provida soli,
Sic panem poteras rodero sola meum.
Pane meo pinguis mihi da pinguedinis usum,
Damnis penso necem, digna perire nece.
Nil decorat factum, nisi facti sola voluntas
Non operis fructum, sed noto mentis opus.
Fabula XX.
De rane et bove
Equari vult rana bovi, tumet ergo, tumenti
Natus ait: Cessa, pro bove tota nil es.
Rana dolet meliusque tumet, premit iste tumentem:
Vincere non poteris, victa crepare potes.
Tertius iratam vexat tumor, illa tumoris,
Copia findit eam, guttura rupta patent.
Cum maiore minor contendere desinat, et se
Consulat ut vires temperet ipse suas.