Fab.I.
Accipiter et Columbae
Columbae milvii metu' accipitrem rogaverunt, ut eas defenderet.
Ille annuit.
At in columbare receptus, uno die majorem stragem edidit, quam milvius
longo
tempore potuisset edere.
Fabula docet, malorum patrocinium vitandum esse.
Fab.II.
Mus et Milvus
Milvus laqueis irretitus musculum exoravit, ut eum corrosis plagis
liberaret.
Quo facto, milvus liberatus murem arripuit et devoravit.
Haec fabula ostendit quam gratiam mali pro beneficiis reddere soleant.
Fab.III.
Hoedus et Lupus
Hoedus stans in tecto domus lupo praetereunti maledixit. Cui lupus,
non tu, inquit,
sed tectum mihi maledicit.
Saepe locus et tempus homines timidos audaces reddit.
Fab.IV.
Grus et Pavo
Pavo coram grue pennas suas explicans, quanta est, inquit,
formositas mea et tua
deformitas!
At grus evolans, et quanta est, inquit, levitas mea et tua
tarditas!
Monet haec fabula, ne ob aliquod bonum, quod nobis natura tribuit, alios
contemnamus
quibus natura alia et fortasse majora dedit.
Fab.V.
Pavo
Pavo graviter conquerebatur apud Junonem, dominam suam, quod vocis
suavitas sibi
negata esset dum luscinia, avis tam parum decora, cantu excellat.
Cui Juno, et merito, inquit; non enim omnia bona in unum
conferri oportuit.
Fab.VI.
Anseres et Grues
In eodem quondam prato pascebantur anseres et grues.
Adveniente domino prati, grues facile avolabant: sed anseres, impediti
corporis gravitate,
deprehensi et mactati sunt.
Sic saepe pauperes cum potentioribus in eodem crimine deprehensi, soli
dant poenam,
dum illi salvi evadunt.
Fab.VII.
Capra et Lupus
Lupus capram in alta rupe stantem conspicatus, cur non, inquit,
relinquis nuda illa et
sterilia loca, et huc descendis in herbidos campos, qui tibi laetum
pabulum offerunt?
Cui
respondit capra: mihi non est in animo, dulcia tutis praeponere.
Fab.VIII.
Venter et Membra
Membra quondam dicebant ventri: nosne te semper ministerio nostro
alemus, dum ipse
summo otio frueris? Non faciemus. Dum igitur ventri cibum subducunt,
corpus
debilitatur, et membra sero invidiae suae poenituit.
Fab.IX.
Canis et Boves
Canis iacebat in praesepi bovesque latrando a pabulo arcebat.
Cui unus boum, quanta ista, inquit, invidia est, quod non
pateris, ut eo cibo vescamur,
quem tu ipse capere nec velis nec possis!
Haec fabula invidiae indolem declarat.
Fab.X.
Vulpes et Leo
Vulpes, quae nunquam leonem viderat, quum ei forte occurrisset leo, ita
est perterrita,
ut paene moreretur formidine. Eundem conspicata iterum, timuit quidem,
sed
nequaquam ut antea.
Tertio illi obviam facta, ausa est etiam propius accedere, eumque
alloqui.
Fab.XI.
Cancri
Cancer dicebat filio: mi fili, ne sic obliquis semper gressibus
incede, sed recta via perge.
Cui ille, mi pater, respondit, libenter tuis praeceptis obsequar, si
te prius idem facientem
videro.
Docet haec fabula, adolescentiam nulla re magis, quam exemplis, instrui.
Fab.XII.
Boves
In eodem prato pascebantur tres boves in maxima concordia, et sic ab
omni ferarum
incursione tuti erant.
Sed dissidio inter illos orto, singuli a feris petiti et laniati sunt.
Fabula docet quantum boni sit concordia.
Fab.XIII.
Asinus
Asinus, pelle leonis indutus, territabat homines et bestias, tanquam leo
esset.
Sed forte, dum se celerius movet, aures eminebant: unde agnitus, in
pistrinum abductus
est, ubi poenas petulantiae dedit.
Haec fabula stolidos notat, qui immeritis honoribus superbiunt.
Fab.XIV.
Mulier et Gallina 1
Mulier quaedam habebat gallinam, quae ei quotidie ovum pariebat aureum.
Hinc suspicari coepit, illam auri massam intus celare, et gallinam
occidit.
Sed nihil in ea reperit, nisi quod in aliis gallinis reperiri solet.
Itaque dum majoribus divitiis inhiabat, etiam minores perdidit.
Fab.XV.
Viatores et Asinus
Duo qui una iter faciebant, asinum oberrantem in solitudine conspicati,
accurrunt laeti,
et uterque eum sibi vindicare coepit, quod eum prior conspexisset.
Dum vero contendunt et rixantur, nec a verberibus abstinent, asinus
aufugit, et neuter
eo potitur.
Fab.XVI.
Corvus et Lupi
Corvus partem praedae petebat a lupis, quod eos totum diem comitatus
esset.
Cui illi, non tu nos, inquiunt, sed praedam sectatus es, idque
eo animo ut ne nostris
quidem corporibus parceres, si exanimarentur.
Merito in actionibus non spectatur, quid fiat, sed quo animo fiat.
Fab.XVII.
Pastores et Lupus
Pastores caesa ove convivium celebrabant.
Quod quum lupus cerneret, ego, inquit, si agnum rapuissem,
quantus tumultus fieret!
At isti impune ovem comedunt!
Tum unus illorum, nos enim inquit, nostra, non aliena ove
epulamur.
Fab.XVIII.
Carbonarius et Fullo
Carbonarius, qui spatiosam habebat domum, invitavit fullonem ut ad se
commigraret.
Ille respondit: quaenam inter nos esse possit societas? quum tu
vestes, quas ego nitidas
reddidissem, fuligine et maculis inquinaturus esses.
Haec fabula docet, dissimilia non debere conjungi.
Fab.XIX.
De Tubicen
Tubicen ab hostibus captus, ne me, inquit, interficite; nam
inermis sum, neque quidquam
habeo praeter hanc tubam.
At hostes, propter hoc ipsum, inquiunt, te interimemus;
quod, quum ipse pugnandi sis
imperitus, alios ad pugnam incitare soles.
Fabula docet, non solum maleficos esse puniendos, sed etiam eos, qui
alios ad male
faciendum irritent.
Fab.XX.
Accipitres et Columbae
Accipitres quondam acerrime inter se belligerabant.
Hos columbae in gratiam reducere conatae effecerunt, ut illi pacem inter
se facerent.
Qua firmata, accipitres vim suam in ipsas
columbas converterunt.
Haec fabula docet, potentiorum discordias imbecillioribus saepe
prodesse.
Fab.XXI.
Mulier et Gallina 2
Mulier vidua gallinam habebat, quae ei quotidie unum ovum pariebat.
Illa existimabat, si gallinam diligentius saginaret, fore, ut illa bina
aut terna ova quotidie
pareret. Quum autem cibo superfluo gallina pinguis esset facta, plane
ova parere desiit.
Haec fabula docet, avaritiam saepe damnosam esse.
Fab.XXII.
Vulpes et Uva
Vulpes uvam in vite conspicata, ad illam subsiliit omnium virium suarum
contentione,
si eam forte attingere posset. Tandem defatigata inani labore, discedens
dixit: at nunc
etiam acerbae sunt, nec eas in via repertas tollerem.
Haec fabula docet, multos ea contemnere, quae se assequi posse
desperent.
Fab.XXIII.
Vulpes et Leaena
Vulpes leaenam exprobrabat, quod non nisi unum catulum pareret.
Huic dicitur respondisse, unum, sed leonem.
Haec fabula, non copiam, sed bonitatem rerum aestimandam esse, docet.
Fab.XXIV.
Mures
Mures aliquando habuerunt consilium, quomodo a fele caverent.
Multis aliis propositis, omnibus placuit, ut ei tintinnabulum
annecteretur:
sic enim ipsos, sonitu admonitos, eam fugere posse.
Sed quum jam inter mures quaereretur, qui feli tintinnabulum annecteret,
nemo repertus est.
Fabula docet, in suadendo plurimos esse audaces, sed in ipso periculo
timidos.
Fab.XXV.
Canis Mordax
Cani mordaci paterfamilias jussit tintinnabulum ex aere appendi, ut
omnes eum cavere
possent.
Ille vero aeris tinnitu gaudebat, et quasi virtutis suae praemium esset,
alios canes prae
se contemnere coepit.
Cui unus senior, o te stolidum, inquit, qui ignorare videris,
isto tinnitu pravitatem morum
tuorum indicari!
Haec fabula scripta est in eos,qui sibi insignibus flagitiorum suorum
placent.
Fab.XXVI.
Canis et Lupus
Lupus canem videns bene saginatum, quanta est, inquit,
felicitas tua!
Tu, ut videtur,
laute vivis, at ego fame enecor. Tum canis, licet, inquit,
mecum in urbem
venias et eadem felicitate fruaris.
Lupus conditionem accepit.
Dum una eunt, animadvertit lupus in collo canis attritos pilos.
Quid hoc est? inquit.
Num jugum sustines?
cervix enim tua tota est glabra.
Nihil est, canis respondit.
Sed interdiu me alligant, ut noctu sim vigilantior;
atque haec sunt vestigia collaris, quod cervici circumdari solet.
Tum lupus, vale, inquit, amice! nihil moror felicitatem
servitute emptam!
Haec fabula docet, liberis nullum commodum tanti esse quod servitutis
calamitatem
compensare possit.
|