Index

weiter
 

Liber primus
 
LILIUM
FORMICA ET CICADA
AQUILA ET CORVUS
LACERTA ET TESTUDO
ERICIUS ET TALPA
LEO, LUPUS, ET VULPIS
PUERULI FRATRES
ROSAE ET PAPILIO
COLUMBA PLUMIPES, ET SAXATILIS
CAPO
SIMIUS ET HINNULEUS
GRUIS ET PAVOS
MALA AUREA
CUCURBITA, GLANS, ET RUSTICUS
LUPUS FALSA POENITENTIA DUCTUS
VULPIS ET CANIS
MURES DUO
ARIES ET TAURUS
CANCER ET EJUS FILIUS

 
AGRICOLA ET MERCURIUS
MILVUS ET MUS
CYCNUS ET ANSER
LAESO DOLORIS REMEDIUM INIMICI EST DOLOR
LUPUS OVINA PELLE INDUTUS, ET PASTOR
MALUS EXSPOLIATA
CANIS ET LAPORES DUO
LEO, SIMIUS, ET VULPIS
AQUILA ET SOL

 
Quelle:
FABULARUM/AESOPIARIUM

OXONII /E TYPOGRAPHEO CLARENDONIANO
Impensis Jac. FLETCHER Bibliopola /Prostant apud J. RIVINGTON et J. FLETCHER
Bibliopolas London MDCCLVII (1757)

I.
LILIUM

Satum feraci, et nobili solo, suum
Cm nuper apicem Lilium discluderet,
Erumperetque sese in auras luminis;
Aurora primum lacrymulam demittere
Unam, alteramque coepit; at tam lucidum
Teneris repente frondibus visum est decus,
Ut formosa dea siccis, ac nitentibus
Oculis genisque fulserit, et adriserit,
Absolveritque risu simul amabili
Omnem novelli floris pulchritudinem.
Mox Phoebus aureo emicans vultu advolat;
Suaque circum luce Lilium ambiens
Fovetque, recreatque; et expleri nequit
Videndo; et omnes hie velit secum deos,
Deasque adesse, gratulandi gratia.
Hucque, deorum summe, dixit, huc adea,
Verende genitor. Audiit: adest Jupiter;
Videtque, gaudetque, ut Jovem quidem decet;
Ita tamen gaudet, ut hominem tunc diceres.
Interea amoena cincta nympharum grege
Natura stabat, proprium admirans opus:
Oculo sagaci perspicit aliquandiu
Penitus, penitusque, sollicita, ne quid sao
Decoris alumno desit, ultima quod manus
Adjicere possit. Ad suum postquam omnia
Exacta gustum convenire intelligit,
Decus meum, inquit, cresce Lilium; mea,
Cresce, voluptas; teque jam, quotquot micant
In orbe flores, capite summisso colant.
Dixit; statimque seligit fidam suis
Comitibus unam, praevalenti corpore,
Vultuque, Floram, candido, et rubicundulo;
Et Lilio uni fida famuletur, jubet,
Curasque alende sedula omnes conferat.
At illa, tanto honore gaudens, exilit,
Simulque retegit nectare plenos sinus,
Succosque fundit, quos, futuri praesciae,
Jam praepararant antea Vita et Salus.

Fabula quo spectet, tota dicet Gallia.

II.
FORMICA ET CICADA

Magni laboris formica patiens, opus
Aestate fecerat hyenas memor;
Frugemque multam in horreum congesserat.
Cicada puros interim dies sonis,
Male otiosa, stridulis indulserat.
Nil providens quid deinde venturum foret.
Venit hyems. Tristi misera ccntrahitur gelu;
Seque perituram denique sentiscit fame,
Si non cibi aliquid unde extricaverit.
Formica tutum se receperat in cavum,
Paratis opibus jam fruens: hanc convenit
Cicada supplex; ferque, ait, amica, fer opem
Egenti. At illa: quid agebas autem, has ego
Dum opes colligerem? cantabam videlicet.
Cantabas! laudo. Nunc saltare quid vetat?

Senectutem olim tristis excipiet labor,
Laboriosa ni juventus praecavet.

III.
AQUILA ET CORVUS

Rapuerat aquila curvis arietem unguibus:
Idem experiri corvus et ipse dum cupit,
Parem e grege toto praedam observans eligit,
Simulque magno devolans ruit impetu,
Sed arietem, impar viribus, neque tollere,
Neque adeo illius pertinaci velleri
Misere impeditum se expedire jam potest:
Hunc ergo pastor accurrens capit; et, tuas
Prius, ait, vires consulere te oportuit,
Quam tale facinus pertentares exequi:
Capere volebas; captus ipse nunc veni,
Meo futurus filio ludibrium.

Monet fabella tenuiores, ad suam,
Potentiorum exemplis, perniciem trahi.

IV.
LACERTA ET TESTUDO

Tui me miseret, aiebat Testudini
Lacerta; quod, quo libeat cumque vadere,
Tuam ipsa tecum ferre cogaris domum.
Quod utile, inquit illa, non grave est onus.

V.
ERICIUS ET TALPA

Adventare hyemem quidam Ericius videns,
Talpam rogavit, proprio in specu locum
Sibi ut vim contra frigoris concederet.
Conceffit Talpa: sed receptus hospitem,
Ut se movere cumque vult, Ericius
Pungit molestis hinc et hinc aculeis:
A se ergo Talpa hunc sentiens damno suo
Receptum, ferre nec diutius volens,
Placidis precatur verbis, exire ut velit,
Quandoquidem angustus ambo non capit locus.
At esse gaudens ille, ubi bene est sibi,
Hinc exeat, ait, qui manere non potest.

Monet fabella, neminem tecto excipi
Debere, nisi qui possit aliquando ejici.

VI.
LEO, LUPUS, ET VULPIS

Leo aegrotabat: accesserunt illico,
Ut solarentur, omnes undique belluae.
Tamen adhuc Vulpis aberat, quam infenfus Lupus
Occasionem criminandi hinc occupat,
Ut quae nil pensi haberet vitam principis;
Dumque alia multa deblaterat ejusmodi,
Conflare tentans invidiam; tandem advenit,
Ejusque verba Vulpis audit ultima.
Vix introgressa, me, ait, excusatam velis,
Magnanime princeps, si forte videor tibi
Parum fuisse diligens: mea interim
Tibi opera impensa est; et fuit pretium in mora:
Nam circuivi; et hinc, et illinc sedulo
Rogavi, quodnam remedium praestantius,
Tuoque morbo magis idoneum foret.
Quid comperisti, subjicit impatiens Leo?
Vulpis reponit: nil crede efficacius,
Quam si viventem excoriari Lupum cito
Jubebis, ejusque calidam pellem indues.
Placet remedium: Lupus ergo deglubitur
Miser, et agnoscit, quae nihil dominos juvat,
Recidere fraudem saepe in auctores suos.

VII.
PUERULI FRATRES

Natura, et usus vitae communis, duos
Puerulos fratres mutuo conjunxerat
Amore, qualem ferre id aetatis solet.
Tentatus est forte unus amborum levi,
Brevique morbo: venam oportuit tamen
Secari, medico sic jubente: quod videns,
Protinus adflere coepit alter. At mihi
Pius iste motus misericordiae placet,
Ait aeger secum reputans; ac etiam magis,
Quam credidi, ab eo nunc me amari intelligo.
Post paulo prima cum revenisset salus,
Germanum aspexit crustulorum copia
Instructum: partem dare sibi velit, rogat.
Negat ille vero. Quid? mihi pias heri
Lacrymas dedisti, nuncque crustulum negas?
Nego, inquit: lacrymas sponte natura elicit;
Auro parandum contra crustulum puto.

Homines plerique sanctam amicitiam volunt
Colere videri, occasione qui data
Non plus se amicos hocce puerulo probant.

VIII.
ROSAE ET PAPILIO

Semota ab omni pene conspectu Rosa
In horti quodam delitebat angulo:
Inde tamen aliam, non visa ipsa, clanculum
Rosam videbat, quae patenti in area
Suae, renidens lumini aethereo, decus
Frondis aperiret, non sine fastoso igneae
Fulgore formae: tum livore carpitur;
Gemitque, genere quod parem, tam dispari
Vivendi sorte sese oporteat frui.
Papilio, sua quem forte levitas hue tulit,
Sentit gementem; et, stulta, dicit, quid gemis?
Tua ista nempe clarius micat soror,
Radiisque solis vividioribus calet;
Sed te minus tenella est, et vernans minus;
Et aevum denique brevius, quam tu, exiget.

IX.
COLUMBA PLUMIPES, ET SAXATILIS

Spernens Columba plumipes Saxatilem,
Superbiebat, quod se semper cerneret
Bene ocreatam; dum suas illa interim
Nudas, turpesque tibias ostenderet.
Saxatilis ait: nudis me esse tibiis
Quod sors voluerit, non modo injnste exprobras;
Sed etiam, quod sic nata sim, mihi gratulor,
Quippe magis expeditae: at ocreas tibi
Quod fata dederint, quid te, stulta, jactitas?
Vincla esse potius, quam ornamenta, dixerim:
Enim experire: non modo nihil adjuvent;
Sed multum impediant, ne etiam commode ambules.
His excitata verbis, obliviscitur,
Quod incubet ova plumipes: ut se probet
Posse ambulare commode, nido exilit
Repente, et ocreis fimul inhaerentem suis
Spem sobolis rapit, et inscia illidit solo.

Istas Columba plumipes multum admonet
Mulieres, varius quas ita fastus impedit
Vestimentorum, ut ambulare Vix queant;
Quaeque, sibi fiat ut satis, miscram domum,
Virum sobolemque sumptibus perdunt suis.

X.
CAPO

Habebat aliquis Caponem, chortalibus
Prac caeteris alitibus dilectum sibi;
Ita ut, colore nullo pennarum licet
Nitentem, totum crederet venustulum.
Adeo est amantum caeca deliratio!
Etiamque tinctu insignem rubro fasciam
Ad ejus collum stultus alligaverat.
Sed hic superbus ornatu novo additam
Sibi ratus esse miram pulchritudinem,
Cum se repente contulisset ad suos;
Omnes ad unum concordi simul impetu
In eum rurunt, rostris et pungentibus
Ferocientes diro indulserunt joco.

Loco est ignominiae honor indigno datus.

XI.
SIMIUS ET HINNULEUS

Hinnuleus olim, Simiusque dum invicem
Jocantur; ille genio indulget innocens,
Unuinque simplex in joco quaerit jocum:
Sed alter, etiam ludens, innatam sibi
Malitiam continere non potest. diu,
Et ad usque vivum dente pungens perfido
Hinnulei delicatam sauciat cutem;
Qui sirnul acerbans ejulatu, fletibus,
Sensum doloris, hinc cito pede confugit
Cervum ad parentem, defluentique offerens
Cruore tinctam corporis partem, en vides,
Vides, heu! clamat, me miserum natum tuum
Malus iste agyrta quo tractaverit modo:
Quam nisi tu atrocem vindicas injuriam,
Pater, utljustum est, hercle perii funditus:
Namque hoc absse impune postquam viderit,
Audebit omnia, graviusque etiam scelus
Ad perpetrandum fiet comparatior.
Parem querelis cervus esse existimans
Causam querendi, territus primum fuit,
Et ultionis cupiditate percitum
Sibi simul sensit fremere, et accendi jecur:
At propius omnem deinde rem considerans,
Laesam esse leviter ut cutem nati videt,
Luctum ejus ipse denique mendacem arguit.

Animo dolenti non oportet credere;
Etiam innocentes cogit mentiri dolor.

XII.
GRUIS ET PAVOS

Simultas, variis orta de causis, Gruem
Olim incitavit, et Alitem Junonium,
Ut se reciprocis laederent conviciis.
Vide, inquit Pavo, gemmeam caudae explicans
Formositatem, huic ordini praelucido
Pennarum quanta luminum vis fulguret;
Tuumque lauda postea, hucque, si potes,
Colorem confer cinereum. Retulit Gruis:
Colore nitido pennarum praestas quidem;
Neque hanc invideo futilem tibi gloriam:
Sed humi te retinet iste, quem jactas, decor;
His ego dum pennis, quas, fuperbe, vituperas,
Carpam volatus, si libuerit, arduos,
Ultraque nubes, proxima superis, ferar.

Fabella ostendit, inter elegantula,
Sublimiaque inter ingenia quid diferepet.

XIII.
MALA AUREA

Vir Lusitanus filium habuit unicum,
Cujus venustam simplicis animi indolem
Etiam adjuvabat pulchritudo corporis.
Erga hunc (etiam aliis, quam parenti, amabilem)
Erat parentis magnus, at prudens amor:
Oculum ille, curis excitatum providis,
Cum saepe in ipso defigeret attentius,
Animum introspexit, usu et exemplis malis
Ad artes flagitiosas exorabilem,
E facilius, qud simplex magis foret.
Ergo monebat saepe, ne socios sibi
Habere vellet, ut habebat multo nimis,
Et hunc, et ilium, indigitans, qui simili quidem
Aetatis flore, sed non innocentiae
Itidem niterent. Reverenter, uti par erat,
Monitus paternos audiebat filius:
At enim, inquiebat, tuta omnia times, pater;
Eosque certe, cum quibus credis mihi
Periculosum inire consuetudinem.
Qum non nocere possint, baud nosti satis:
Imo, aliquid ipsi forte si contraxerint
Vitiositatis, quidquid id fuerit, meis
Bonis, ita spero, exemplis emendabitur.
Neque his placari visus est; neque adhue tamen
Pater esse causam cur succenseat ratus,
Praestare verba quod nequeunt, innoxiis
Efficere tentat artibus: cistelluam
Pulchris, bonisque Malis Aureis replet,
Nisi quod tot sanis aliquot intermiscuit,
Subtilibus quae signis jam praenuntiant
Corruptionem: quo facto, natum vocat;
Et hoc leve, inquit, pignus habe amoris mei.
Laetus, gratusque filius donum capit;
Mox et sciendi cupidus, quas habcat opes,
Dum curiose numerat, atque examinat,
Repente clamat: heu! quid fecisti, pater?
Cur insincera miscuisti his integris?
Ne querere, fill: cum malis suam bona
Communicare sanitatem noverint.
Imo, reponit ille, quae bona sunt modo,
Brevi malorum mala fient consortio.
Nil tu time, inquam, nate; vel hoc mihi denique
Concede, ut experiamur, quem res exitum
Habere possit. Natus nil dum suspicans,
Quo tenderetur, licet invitus, annuit.
Ergo obseratur cistula; clavisque in manus
Datur parentis, ipse adesse dum velit
Reserandi tempus. Interim impatiens morae,

Patrem usque, et usque blanda sollicitat prece,
Tentatque facere natus, ne diutius
Vetetur visere, quo suae sint res loco.
Nimis inquietus quid te frustra maceras,
Aiebat ille? quin potius, quod tu cupis,
Fieri dum liceat, sustines moram brevem?
At ecce, postquam distulit satis diu,
Tandem venisse nuntiat optatum diem,
Simulque clavim tradit: illa segnius
Videtur obsecundare isti improvido,
Suum expetenti cernere citius malum:
Nam vix aperta est cistula; ingentem videt
Omnibus ad unum Malis, jam non aureis,
Luem insedisse, et horridam putredinem.
Et calamitatem non ego hanc praedixeram,
Exclamat? heu me! quam verus forem, nimis
Intelligebam: sed aliter visum tibi,
Pater. Dolore (non tanti est) fili, abstine,
Ait ille, jungens plena amoris oscula:
Tibi quod habere super his noluerim fidem,
Quereris: at ipse numquid credideras mihi,
Dum commonerem, vita quorum non foret
Impuritatis expers, quam facile in malam
Perniciem eorum societas adduceret?
Periisse Mala, dono quae dederam, doles;
Jactura levis est, quaeque mox reparabitur:
Sed adulteratis si te, nate, moribus
Aliquando fieri vitiosum contingeret;
Ista, heu! tot curis quae anxium tenuit patrem,
Et qua nunc vivis totus amabilis patri,
Vitae innocentis si periret castitas;
Quid patre misero fieret? quemve acerbitas
Doloris caperet in corde paterno modum?
Atque ista demum, quae me, teque perderet,
Jactura, nam quo reparari pacto queat?
Hoc dicitur convictus exemplo puer
Meminisse semper, insincera quam cito
Perniciem Malis intulissent integris.

Retinete memores sensum hujusce fabulae,
O pueri: raro cum bonis fiet bonus
Vestrum aliquis; semper cum malis fiet malus.

XIV.
CUCURBITA, GLANS, ET RUSTICUS

Ventre intumentem repere humi Cucurbitam,
Miratus olim Rusticus, factum male,
Ita vivam, dixit! illa quanto pulchrius,
Meliusque ab alta dependeret ilice!
Talem hercle, tales arborem fructus decent.
Nae dormiebat, quem rerum auctorem ferunt,
Haec dum ordinaret! nam Cucurbitae loco
Cur non vicissim serpit ista Glans humi?
Pol si vocatus essem in partem consili,
Haec, & alia recte statuissem, ut equidem reor.
Dum sic homo meus se movet, ac plaudit sibi,
Aegre receptus oculis obrepsit sopor.
At ecce ab ipso vertice ilicis incidit
Glans dormienti, ejusque nasum vulnerat.
Evigilat; nasoque simul admota manu;
Hui! plaga facta est non levis! sanguis fluit!
Tantumne vero Glans minima infligat mali?
Cucurbita autem quid si cecidisset? papae!
Nil immutandum; sentio: rerum artifex
Suis prudenter cuncta disposuit locis.

Sese haud absimilem credat isti Rustig
Divinam quisquis culpat providentiam.

XV.
LUPUS FALSA POENITENTIA DUCTUS

Mores scelestos, ac vitam nefariam,
Instinctus olim tristi poenitentia,
Abominari serio incepit Lupus.
Crudelitatis aestu semper abripi,
Fervere semper amore caedis impio,
Haec vita non est, inquit; ergo aliam lubet
Vivendi regulam experiri, affectibus
Legem immodestis ponere, converti bonas
Ad pacis artes atque mansuetudinis;
Pecudes lanigeras, mite et innocuum genus,
Placet imitari, & illarum consortio
Deformitatem corrigere nostrae indolis.
His dictis, recta tendit ad ovium gregem,
Bene certus animi (sic videbatur sibi)
Non modo creare nil mali, at etiam suis
Probe mutatis has recreare moribus.
Vitio adsueti cordis propositum heu leve!
Placidae enim genti vix propinquat, cum jecur
Veteres in iras sentit exardescere;
Simul imperiosos impetus sequitur volens,
Praedamque, quam sors objicit primam, rapit.

Hac admonemur fabula, multos, mera
Quos turpitudo sceleris a scelere avocat,
Occasione retrahi ad scelus data.

XVI.
VULPIS ET CANIS

Rapuerat Vulpis gallum gallinaceum,
Voraveratque: mox nesaria hanc adhuc
Madentem caede fortis occupat Canis,
Crebroque dente membra discerpens vorat.

Ab alio expectes, alteri quod feceris.

XVII.
MURES DUO

Muscipula dulcem lardi fatalis dolum
Praetendens, Muris aviditatem accenderat
Potenti illecebra; ut victus ille denique
Irrueret, moxque captus ingemisceret.
Suam ergo sortem dum lamentatur miser,
Quippe sibi nullam spem salutis jam videns
Superesse; Mus feverus, et retorridus
Hac forte transit, et, merito certe tuo,
Quod nunc deploras, inquit, obtigit malum:
Ego quidem jam olim centies ejusmodi
Mihi fraudulentas videram objici dapes;
Sed animus semper abhorruit, quantamlibet
Illae excitarent appetentiam sui:
Enim profecto capite sub hoc nostro viget
Aliqua scintilla sensus et prudentiae:
Rationis autem quam fis omnis indigus,
Futilibus antea, indoctisque moribus
Tu perquam nimium saepe jam probaveras.
Heu me! reponit alter, quodcumque exprobers,
Ferrem libenter, si meis malis simul
Dares medelam; sed tu cum nihil queas
Prodesse, dure, cur tuis conviciis
Hanc nostram frustra calamitatem exasperas?

XVIII.
ARIES ET TAURUS

Arieti tarn bona adjumenta cornuum,
Capitisque tantam firmitatem indulserat
Natura, ut omnes lanigeros inter greges
Regnaret unus late, nec aries sibi
Obsistere ullus qui valeret jam foret.
Elatus ergo tot suis victoriis,
Taurum etiam stultus ad certamen provocat,
Simulque arietat; et repercussus simul
Taurina fronte, campum metitur jacens:
Tune ferme exanimis, pristinam superbiam
Damnavit ipse miser, et hanc vocem edidit:
Nunc, qui sim, justa calamitas tandem docet.

XIX.
CANCER ET EJUS FILIUS

Ut prorsus iret, silium retrogradum
Cancer monebat; at filius: i prae; sequar.
Cuiquam ne objicias, quod tibi objici potest.

XX.
AGRICOLA ET MERCURIUS

In ipsa ripa fontis Mercurio sacri
Agricola quondam cum arbores succideret,
Securis casu elapsa in undas decidit;
Flere ergo coepit. motus misericordia
Mercurius homini apparuit, et fletus sui
Causam rogavit; quam simul didicit, abit,
Reditque securim deferens secum auream,
Et an sit illa, quam modo perdidit, petit.
At eam suam esse pauper negat. Ergo alteram
Desert secundo Mercurius argenteam;
Quam cum esse pauper hanc quoque negaret suam;
Ipsi postremo ferream Deus obtulit:
Illam suam esse cum assentiret Rusticus;
Justum et veracem Mercurius hominem volens
Remunerari, simul omnes dono dedit.
Hinc ille laetus socios convenit suos,
Aperitque id omne quod modo acciderat sibi;
Remque experiri dum unus e sociis cupit,
Ad fontem accedit, atque in undas dejicit
Securim; deinde flens in ripa considet:
Cujus ubi causam flendi rescivit Deus,
Securim desert auream, et an haec sit rogat,
Quam perdidit: eam cum suam esse diceret;
Mercurius, cognita ejus impudentia,
Neque auream illi, neque etiam suam dedit.

XXI.
MILVUS ET MUS

Retentus olim caecis laqueorum dolis
Milvus inanes effundebat impetus.
Ut corpus inde liberet, nil non agit,
Ira et furore validus; et nil proficit:
Cujus laborem Mus videns, misertus est;
Abrosis ergo dente crebro vinculis,
In libertatem denique ponit Miluum:
At liber ille liberatorem vorat.

Ferre mali nequeunt, qui benefecerunt sibi.

XXII.
CYCNUS ET ANSER

Cycnum, Anseremque habebat quidam villicus;
Suaeque mensae destinabat alterum;
At alterum servare cupiebat diu,
Gratum canorae vocis ob dulcedinem.
Aliquando, seram sub noctem, ad focum sedens,
Confabulansque, noster nunc vobis, ait,
O pueri, qualis Anser esse creditur?
Ego vero factum satis obesum judico,
Respondet unus, hanc ut familiam mam
Recreare possit non illiberaliter:
Sic ille fatur, sicque deinde caeteri.
Herus ergo, eorum quandoquidem sententiam
Non improbat ipse, ad stabulum, Cycno et Anseri
Commune, pergit, tamque praecipiti gradu,
Ut etiam lucem fetre secum negligat:
Quaeritat; omittit Anserem, Cycnum capit
Inscius, eumque porro dederet neci,
Nisi ille fata instare sentiens sibi
Suprema, cantus incoepisset sunebres
Suavesque fundere, mortis ad solatium:
Quos ubi canoros villlcus agnovit sonos,
Heu! quantus error me, inquit, in malam prope
Necessitatem peccandi conjecerat!
Cycnoque misso, prendit Anserem et negat.

Quid blanda virtus suavis eloquentiae
Praestare possit, ista fabella indicat.

XXIII.
LAESO DOLORIS REMEDIUM INIMICI EST DOLOR

Instinctus odio, calcibus infestis Equus
Petivit Asinum, et vulnere afflixit gravi;
At medio in ictu makfacti poenam sibi
Conscivit ipse; tibiarum enim alteram
Luxavit, dissoluta cartilagine;
Ita ut dolorem saevientem non serens,
Coactus fuerit languidos artus humi
Deponere, aegro non fine luctu: quem videns,
Ego, inquit Asinus, male valebam; sed mihi
Bene esse jam nunc incipit, cum sic jaces.

XXIV.
LUPUS OVINA PELLE INDUTUS, ET PASTOR

Ovina pelle se Lupus contexerat;
Oviumque blando, sic personatus, gregi
Immiscuit se perfidus: quotidie
Aliquam bidentem devorabat clanculum;
Sed fraude Pastor cognita, tandem occupat
Incautum; eique cum justum rependeret
Supplicium, Opilio junior, rei inscius
Quid esset, quaerit cur ovem dedat neci:
Et hanc aliquando, retulit ille, credidi
Ovem esse; factis at probavit se Lupum.

Malos si occultat species, opera detegunt.

XXV.
MALUS EXSPOLIATA

Onusta pulchris, eximiisque fructibus
Superbiebat Malus: nam quotidie
Herilis ad se ventitabat familia,
Modo hoc, modo illud pomum, cui maturitas
Pretium addidisset, decerpendi gratia.
Sic illa amicos facere, stulta credidit:
At, praeter folia, postquam nil superfuit,
Eadem repente sese desertam videns,
Heu! fuerat, inquit, diviti nullus mihi
Amicus, quoniam nullus est nunc pauperi.

XXVI.
CANIS ET LAPORES DUO

Unum insecutus in campo Leporem Canis,
Videt alterum; et eum coepit pariter insequi;
At utrumque capere dum cupit, neutrum capit.
Sibi ipsa semper aviditas nimia officit.

XXVII.
LEO, SIMIUS, ET VULPIS

Quaecunque paulo curtiore praeditae
Cauda fuissent belluae, edixit Leo,
Suo ni excedant regno intra paucos dies,
Malo mulctandas, quotquot potuerint capi.
Poenam ergo celeri Simius parat fuga
Vitare; at ipsam similiter Vulpem videns
Effugere velle, tu vero, inquit, quid times?
Ad tne edictum pertinere existimas?
Respondit illa: fi mala edictum est fide,
Facile oratores invenientur perfidi,
Caudam mihi esse curtiorem qui probent.

XXVIII.
AQUILA ET SOL

Obtutus Aquila cum suos defigeret
Oculo irretorto Solis in rutilum jubar,
Quam te, ait, acutum cernere, lucis pater,
Credidero, cum nil absque te cerni queat!
Sol retulit: ipsa dum me cogit veritas
Dicere quod res est, audi, et errorem tuum
Dedisce: tanta luminum qui copia
Abundo, ut coelum, et auras, et terram, et mare
Illustrem, caecus ipse cernere nil queo.

Hos admonet fabella, qui lucem omnibus
Dilargiuntur, dum caecutiunt sibi.