I. 
					CERVUS ET HINNULEUS 
					 
					Cervo dicebat Hinnuleus: tu natus es 
					Validior canibus, et mole superior, pater; 
					Etiamque magna cornua in capite geris, 
					Quibus terribilem capere vindictam queas; 
					Timendus ergo potius, cur eos times? 
					At ille: quid ea memoras, quorum me pudet? 
					Ego fugere quidem nolim; nec possum tamen 
					Non fugere, simul audivi latratus canum. 
					 
					Frustra excitantur, qui timent; quem fecerit 
					Natura timidum, ratio nulla corrigit. 
					Tua tamen, lector, si laboras hoc malo, 
					Fata ut sequare, fabula sequens admonet. 
					 
					II. 
					LEPORES ET RANAE 
					 
					Lepores perpetuis concitos terroribus 
					Aliquando cepit magnum vitae taedium: 
					Facto conventu denique statuunt mori. 
					Quid enim? timere semper, hoccine vivere est? 
					Ergo profecti specie omnes in lugubri 
					Aquas palustres stagni vicini petunt, 
					Finire vitam certi sub medio lacu. 
					Molesta autem stagno cum propinquavit cohors, 
					Perterrefactae saltu le subito in aquas 
					Misere Ranae. Hie unus exclamans Lepus, 
					Heus, inquit, socii, quantus et nostri timor 
					Quoque sit, videte; et incoeptis absistite; 
					Perstemus animis: timidi non adeo sumus, 
					Ut inveniri timidiores haud queant. 
					 
					III. 
					RUSTICUS ET SYLVA 
					 
					Esto beneficus; sed cui benefacias, vide. 
					In Sylvam venit Rusticus, capulum rogans 
					Aptum securi tollere liceret suae: 
					Quod cum, annuente Sylva, fecisset; statim 
					Ferrum in beneficas vertere coepit arbores; 
					Ex quîs, dum caderet, una; Merito caedimur. 
					 
					IV. 
					VULPIS ET GALLINA 
					 
					Ingressa Vulpis Gallinarum tugurium, 
					Nido aegrotantem Gallinam invenit; rogat 
					Quomodo valeret. Illa refert: si tu hinc, foror, 
					Abires, certe haberem me meliuscule. 
					 
					V. 
					TESTUDO ET AQUILA 
					 
					Aquilam Testudo orabat, ut volare se 
					Doceret; eaque monente, a natura procul 
					Ipsius id esse, precibus instabat magis. 
					Accepit igitur Aquila unguibus illam suis, 
					Tulitque in altum: sed ubi dimissa haec fuit, 
					Cecidit in petram, et contrita periit domo. 
					 
					Prudentiorem audire dum non vult, suae 
					Auctor ruinae contumax merito perit. 
					 
					VI. 
					PUER ET AGRICOLAE 
					 
					Mentiri assueto, vel si verum dixerit, 
					Fidem non facile haberi, hoc exemplum dabo. 
					Oves pascebat, terque, quaterque per jocum 
					Puer lupum adesse clamitans, huc undique 
					Agricolas exciebat. At illi saepius 
					Delusi, auxilium cum imploraret serio, 
					Jam non subveniunt; at lupus praedam rapit. 
					 
					VII. 
					BUBULCUS ET LEO 
					 
					Quaerens Bubulcus, quem juvencum amiscrat, 
					Lustravit omnem frustra solitudinem; 
					Demum invenire desperans, orat Jovem; 
					Spondetque, furem si sibi vellet modo 
					Ostendere, hoedum mox sacrificandum Deo. 
					Inde proficiscens, in querectum devenit, 
					Ibique reperit, quem Leo vorabat, suum 
					Juvencum: trepidus igitur, et pertenitus, 
					Et sublevatis manibus in coelum, ô bone, 
					O sancte Jupiter, ait, voveram quidem 
					Tibi hoedum, si fur inveniretur mihi; 
					Nunc voveo taurum, si furem vitavero. 
					 
					Humana saepe vota perniciem petunt. 
					 
					VIII. 
					GRUES ET ANSERES 
					 
					Agrum vastabant juncti Gruibus Anseres: 
					Quod cum audiissent Rustici, illuc se ferunt. 
					Grues, fimul eos aspiciunt, simul avolant; 
					Verum capiuntur Anseres, qui corporis 
					Onere impediti subvolare non queunt. 
					 
					Suis fortuna quem saginavit bonis, 
					Non facile emerget praesenti periculo. 
					 
					IX. 
					MULA 
					 
					Recreata posito largiter Mula hordeo 
					Lasciviebat, inordinatos impetus 
					Molita; et, inquit, mihi fuit videlicet 
					Pater equus, esset cursu qui celerrimus, 
					Cui similis ego sum. Sed paulo post contigit, 
					Ut eadem cessaret, ubi currendum fuit, 
					Vixque ambulare posset: tum dixit gemens: 
					Equi putabam celeris me esse filiam; 
					Sed asinum mihi fuisse nunc memini patrem. 
					 
					Dediscere sese in prosperis stulti solent; 
					Sed eos adversa sortis admonent suae. 
					 
					X. 
					MORS ET RUSTICUS 
					 
					Vetulus redibat nemore Rusticus, ferens 
					Vix se suumque fascem: victus denique 
					Lahore et annis, posuit infelix onus. 
					Tum cogitare tristis omnia incipit 
					Quaecunque perfert nunc, vel olim pertulit. 
					Nam quas faventis ille fortunae vices 
					Habuit, in annos si retro elapsos velit 
					Reflectere animum? paupera quondam in casa 
					Vitam auspicatus, miserias inter miser 
					Reptarit infans: hinc malorum quis modus? 
					Vel quando duri ferreum fati ordinem 
					Explere paulum destitit? conjux mala: 
					Desidia inertes liberi: immodicis herus 
					Juvandus operis: milites, domesticam 
					Quîs saepe oportet praebere supellectilem: 
					Rigidus coactor: creditor impatiens morae: 
					Victus facultas rara: perpetuus labor; 
					Ac denique mali plurimum; prope nil boni: 
					His simul ob oculos positis omnibus sibi, 
					Suoque motus hocce postremo statu, 
					Senex misellus calamitatis ultimum 
					Gradum attigisse credidit: mortem invocat. 
					Adest: quid, inquit, me rogas? fascem hunc uti. 
					 
					Recipiam, dixit ille, me, precor, adjuva. 
					Mali medela Mors venit, gravius malum. 
					 
					XI. 
					IDEM ARCUMENTUN 
					 
					Fascem lignorum miser humeros senex super 
					Portabat aegre: longiore sed via 
					Fractus, victusque, fascem deposuit humi; 
					Mortem invocavit: mors advenit: tum Senex: 
					Fascem hunc in humeros ut mihi reponas precor. 
					 
					XII. 
					AGRICOLA ET EJUS FILII 
					 
					Pugnare inter se Filios quotidie 
					Suos Agricola cum videret, nec satis 
					Potis esset eos in gratiam reducere; 
					Jubet complures virgas afferri sibi, 
					Omnesque in unum deinde fascem colligat; 
					Tum fascem caperent, ac perfringerent, monet: 
					Quod illis vero efficere non valentibus, 
					Virgas dissolvit, frangendasque singulas 
					Tradit; statimque cum fregissent, subjicit: 
					Et vos unanimes, nati, fi perstabitis, 
					Eritis, sperate, firmi, inexpugnabiles; 
					Sin vos sejunxerit invida aemulatio, 
					Facilem offeretis hostibus victoriam. 
					 
					Hae vera quam sint monita providi patris, 
					Nemo est, opinor, qui mecum non sentiat: 
					Res tamen ut etiam fieret omnibus magis 
					Perspecta, placuit addere exemplum sequens. 
					 
					XIII. 
					TAURI ET LEO 
					 
					Sanxêre Tauri quatuor, periculum 
					Cujusque habendum commune omnibus fore. 
					Simul pascentes hos videt Leo, nec tamen 
					Conjunctos audet aggredi, quanquam esurit: 
					Primum ergo verbis dat operam fallacibus; 
					Segregat; ac demum segregatos enecat. 
					 
					Addit vim invictam fortibus concordia; 
					Discordia frangit ipsam fortitudinem. 
					 
					XIV. 
					LUPUS ET OVIS 
					 
					Muicatus olim morsibus diris canum 
					Lupus jacebat potus et cibi indigens; 
					Ovem rogavit, potum ut afferret sibi 
					Perituro ex unda praetereuntis fluminis: 
					Si enim tu potum dederis, ait; ego dein cibum 
					Ipse mihi inveniam. At illa, fraude cognita, 
					Sic retulit: potum stulta si darem tibi, 
					Tu nempe meipsam deinde capias in cibum. 
					 
					Periculosum est adjuvare maleficum. 
					 
					XV. 
					GALLINA OVA PARIENS 
					AUREA 
					 
					Quod lucrum habetur in manibus, hoc saepius, 
					Habendi plura cupiditate, amittitur. 
					Habebat aliquis ova parientem aurea 
					Gallinam: homo meus hanc auro plenam ratus 
					Caedit, gallinisque aliis similem reperit. 
					 
					XVI. 
					LUPUS ET ANICULA 
					 
					Jejunus obambulabat quaerendo cibum 
					Lupus: profectus ad locum quemdam, audiit 
					Plorantem puerum, dicentemque Aniculam; 
					Define plorare: fin modo te tradam Lupo. 
					Putans locutam serio Aniculam Lupus, 
					Expectat ad multam horam; sed cum vespera 
					Demum advenisset, rursus audit puerulo 
					Adblandientem: dormi, pupe mi; huc Lupus 
					Si venerit, eum continuo mactabimus. 
					Tunc, ô dolosos homines, Lupus abiens ait, 
					Qui dicunt aliud, aliud facere cogitant! 
					 
					XVII. 
					OVIS ET CORNICULA 
					 
					Dorsum super Ovi dum fedens Cornicula 
					Fodicat; id ex te quod patior, inquit Bidens, 
					Cani si faceres, ferres infortunium. 
					Reponit illa: quibus ego insultem scio, 
					Molesta placidis, morigera ferocibus. 
					 
					Malitia saepe comitem habet prudentiam. 
					 
					XVIII. 
					ASELLUS ET EQUUS 
					 
					Onustus ultra viribus quam par foret, 
					Asellus, comitem sese adjuvet Equum rogat, 
					Amicumque levet onere, si salvum velit. 
					Quod ille cum renueret, nimio denique 
					Asellus onere victus moritur: ast herus  
					Onus omne, et ejus corium quoque demortui 
					Equo reclinat in dorsum; quibus fere 
					Oppressus ille, merito, dixit, heu! meo 
					Exerceor nunc, qui laboranti prius 
					Asello durus opitulari nolui. 
					 
					Qui proximum adjuvat, ille providet sibi. 
					 
					XIX. 
					LEO ET CAPRA 
					 
					Qui dant consilia, ne sibi consulant, cave. 
					Leo conspicatus in rupe morantem Capram, 
					Ut pratum in viride potius descendar, monet. 
					Forte, inquit Capra, facerem, si tu inde abfores, 
					Qui non, ut volupe mihi sit, hoc suades mihi, 
					Sed ut habeas tu, quod vores famelicus. 
					 
					XX. 
					LEO SENEX ET VULPIS 
					 
					Senex cum factus esset Leo, nec quaerere 
					Sibi victum posset, machinatus est dolum, 
					Quo sibi suppeteret alimentorum copia. 
					Ingressus ergo latebram speluncae intimam, 
					Se graviter aegrotare simulabat jacens: 
					Quae res per vulgus belluarum didita 
					Ubi fidem obtinuit, accesserunt undique; 
					At ipsas capiens fingulas necat Leo. 
					Vulpis et accedit; arte sed hujus cognita, 
					Stans extra limen, quomodo valeat, petit. 
					Cur non, ait ille, voce blanda conquerens, 
					Ingredere, filia? nimium, Vulpis refert, 
					Ingredientum ad te multa quidem vestigia, 
					At nulla prorsus egredientum conspicor. 
					 
					Cum se dolosis artibus demitigat, 
					Tune est timenda maxime crudelitas. 
					 
					XXI. 
					MONEDULA 
					 
					Monedulam aliquis cum cepisset, ac pedem 
					Filo aliigasset, puerulo hanc dono dedit. 
					Sed inter homines illa vitam non ferens, 
					Ubi quid parumper nacta libertatis est, 
					Fugit, notisque nemoribus se contulit: 
					Verum implicate circum ramos vinculo, 
					Cum non valeret avolare, nec diu 
					Vivere speraret, me miseram! dixit, mihi 
					Quae vitam ademi, servitutem dum eximo. 
					 
					Leve damnum suffer, ne grave incurras malum. 
					 
					XXII. 
					RANAE 
					 
					Cum fureret aestas immodica, suam duae 
					Paludem Ranae siccatam reliquerant, 
					Inopesque circum errabant quaerentes aquam. 
					Ad puteum tandem deveniunt; utque uberi 
					Illum scatere aquarum copia vident, 
					Perbibere cupiunt; unaque, hue age, ô soror, 
					Quin, inquit, saltu mittimus corpuscula? 
					Sed hic si pariter puteus aruerit, refert 
					Altera, quo pacto hinc jam licebit egredi? 
					 
					Itus est imprudens, de reditu si non liquet. 
					 
					 
  |