I. 
					SOL ET AQUILO 
					 
					Sol quondam et Aquilo, uter foret valentior, 
					Delitigabant. In viatorem suas 
					Se quemque vires experiri convenit. 
					Statuunt, ut, ipsi pallium qui excusserit, 
					Is jure merito sese victorem ferat. 
					Tum primus Aquilo flatibus horrisonis furit: 
					At se viator contra vim venti arctius 
					Involvit. Ergo, postquam profecit nihil 
					Aquilo, calentem Sol emolitur facem, 
					Radiosque sensim in intimam insinuans cutem 
					Viatoris agit. Me mox exaestuat; 
					Simulque ab humeris pallium sponte exuit. 
					 
					Vim vi repellunt homines plerique: alt eos, 
					Quo vult, volentes pertrahit benignitas. 
					 
					II. 
					ACRICOLA ET CICONIA 
					 
					Sata depascebant laeta Grues et Anseres: 
					Laqueum tetendit Agricola; eosque et simul 
					Cepit Ciconiam. Illa vero supplicat; 
					Et se innocentem dicit; et neque Gruem, 
					Neque Anserem esse; sed avium omnium optimam, 
					Ut quae pie parentes revereri suos, 
					Senioque fractos alere consueverit; 
					Etiamque campis navo, ait, operam utilem, 
					Angues, lacertos, pestesque id genus, vorans. 
					Horum, inquit ille, quae dicis, nil me latet; 
					Sed quando capta es una cum nocentibus, 
					Quam meruere illi, tute quoque obibis necem. 
					 
					Qui socium hominibus flagitiosis se dedit, 
					Vel si nil peccet, poenas expectet pares. 
					 
					III. 
					PISCATOR ET PISCICULUS 
					 
					Piscator in aquas cum jecisset hamulum, 
					Pisciculum eduxit. Orat ille, et obsecrat, 
					Ut sese abire, sic minutulum, sinat: 
					Crescam, ait, interea; cumque factus grandior 
					Fuero, majore tunc me recipies lucro. 
					Piscator autem, in capsulam, loquacule, 
					Ingredere, dixit; ego spem pretio non emo. 
					 
					IV. 
					MEMBRA ET VENTER 
					 
					A Gentes pro se, proque membris caeteris, 
					Ventrem incusarunt aliquando Pes, et Manus, 
					Quod otiosus lucra voraret omnia. 
					Demum laboret, vel ali deinceps ne petat, 
					Edicunt. Ille semel, atque iterum supplicat; 
					Nequicquam. Contumaces alimentum negant. 
					Exhaustus ergo longa Venter deficit 
					Inedia: at pariter Membra desiciunt. Suum, 
					Tunc sungi voluit, at sero, officium Manus: 
					Nam factus Venter nimia desuetudine 
					Debilior omnem repulit omnino cibum. 
					Sic Membra denique, dum Ventri male invident, 
					Pereunt eadem, quo perit Venter, modo. 
					 
					Officiis cuncta societas mortalium, 
					Quanquam diversis, mutuis tamen, viget. 
					 
					V. 
					CANIS ET BOS 
					 
					Pleno accubabat forte praesepi Canis: 
					Bos venit, ut comederet: ille se erigens 
					Vetuit. At ista cum tua invidentia 
					Dī te, Bos inquit, perdant, qui non vesceris 
					Foeno isto, quique vesci eo me non finis! 
					 
					Haec invidorum abominanda est indoles: 
					Quibus uti nequeunt, neminem frui volunt. 
					 
					VI. 
					PUER ET FORTUNA 
					 
					Ad oram putei dormiebat Puerulus. 
					Eum Fortuna suscitans, abi hinc, ait; 
					In puteum namque si caderes, non hanc tuam 
					Fuisse culpam sed meam omnes dicerent. 
					 
					VII. 
					CAMELUS AD JOVEM 
					 
					Camelus olim fortis pertaesus suae 
					Conquestus est; armari Taurum cornibus; 
					At sese inermem caeteris animalibus 
					Objectum: cornua ergo donari sibi 
					Jovem rogavit. Verum iratus Jupiter 
					Implere votum non recusavit modo, 
					Sed etiam auriculas decurtavit bestiae. 
					 
					Fortuna vivat quisque contentus sua. 
					 
					VIII. 
					LUPUS ET HOEDUS 
					 
					Capra pastum itura stabulo Hoedum concluserat, 
					Aperire nemini, ipsa dum redeat, monens. 
					Audiit, et illuc post paulo accedens Lupus 
					Pullat, vocemque caprinam imitatus jubet 
					Fores recludi. At Hoedus sentiens dolos, 
					Non aperiam, inquit; ad me vox meat quidem 
					Caprina, sed per rimulas video Lupum. 
					 
					IX. 
					OVES ET LUPI 
					 
					Oves, Luposque, pace facta, junxerat 
					Solemne foedus, utrinque obsidibus datis. 
					Oves dedere vim canum, catulos Lupi. 
					Sed illae cum vix incoepissent simplices 
					Liberius agere, et pace properarent frui; 
					Catuli ecce, matrum desiderio perciti, 
					Ululatus edunt. Audiunt Lupi; irruunt, 
					Fidemque laesam criminantur, ac Oves 
					Laniant, heu! destitutas praesidio canum. 
					 
					Pax fraudulenta bello ipso pejus malum. 
					 
					X. 
					VULPIS ET CAPER 
					 
					In puteum Vulpis et Caper descenderant 
					Siti compulsi. Cum bibissent, et Caper 
					Respicere circum inciperet, de reditu anxius, 
					Bono animo es, inquit Vulpis; hinc enim prius 
					Reputavi mecum qui possimus egredi. 
					Namque ad parietem si admovebis te modo, 
					Pedibusque corpus posterioribus eriges, 
					Mentoque ad pectus adducto ista cornua 
					Reclinabis, ego per tua terga transiens 
					Evadam e puteo, teque educam postea. 
					Cujus consilio cum Caper haberet fidem, 
					Et id omne faceret, quod erat praeceptum sibi; 
					Resiliit Vulpis; atque dum, prae gaudio, 
					Exultim in ipso gestit putei margine, 
					Nil curae, socio quid suo fieret, habens, 
					Dolosa, perfida incusatur: at refert: 
					Age tamen, hirce, si tantum sensus tibi 
					In mente, quantum est setarum in mento, foret, 
					An prius, amabo, puteum in hunc descenderes, 
					Quam exploravisses, quo egredi possis modo? 
					 
					Hoc admonemur exemplo, nihil aggredi, 
					Ni facilis ante prospiciatur exitus. 
					 
					XI. 
					MULIER ET GALLINA 
					 
					Gallinam habebat Mulier, quae quotidie 
					Pariebat ovum: bina sed, pro fingulis, 
					Ova parituram, si plus escarum daret, 
					Sperans, incoepit educare lautius. 
					Atenim Gallina, exinde facta pinguior, 
					Ovum ultra parere ne potuit unum quidem. 
					 
					Tardat, hebetatque luxus hominum industriam. 
					 
					XII. 
					CANCER ET VULPIS 
					 
					Salum deseruit olim Cancer, in solo 
					Pascendi cupidus. Quem Vulpis procul ut videt 
					Esuriens, illuc accedit; et eum capit. 
					Nae, dixit ille, justa patior, qui, salo 
					Cum fuerim natus, voluerim solo ingredi. 
					 
					Suus est cuique lege finitus locus, 
					Quem praeterire sine periclo noc licet. 
					 
					XIII. 
					MUSICUS 
					 
					Bene incrustatam calce Musicus domum, 
					Rudis canendi, habebat: in qua dum canit, 
					Sibi resonantem plenius vocam putat 
					Valde canoram; factus et superbior, 
					Credit oportere protinus se in publicum 
					Dari theatrum. At experiendi gratia 
					Illuc prosectus, tristem et exilem sonum 
					Cum distribueret tertios vix ad gradus, 
					Concordibus eum sibilis turba excipit. 
					 
					Scholarum in umbra qui latens placuit sibi, 
					Recte ne sibi placuerit, publica lux probat. 
					 
					XIV. 
					CANIS ET ASINUS 
					 
					Dum blanditur hero, dumque familiae Canis, 
					Canem demulcet herus, demulcet familia. 
					Quod animadvertens Asinus, graviter ingemit: 
					Id certe inique comparatum existimat; 
					Illum gratum esse cunctis, accipere cibum 
					De mensa herili, et has omnes ludo suas 
					Beatitates, otioque consequi: 
					Portare contra sese clitellas suas, 
					Caedi flagellis, otiosum nullibi 
					Cessare, et esse despectum omnibus tamen: 
					Istuc si fiat autem blanditiis, eam 
					Decrevit artem tam utilem pariter sequi: 
					Et ea propter hero, forte redeunti domum, 
					Rem tentaturus, procucurrit obviam; 
					Et subsilivit, et pulsavit ungulis. 
					At ille clamat; advolantque fervuli; 
					Et ineptus Asinus, qui se urbanum credidit,  
					Nodosis pulchre dedolatur fustibus. 
					 
					Saepe, ubi repugnat natura, officit labor. 
					 
					XV. 
					BOS ET VITULA 
					 
					Arantem Vitula pinguis aspiciens Bovem, 
					Eum contempsit prae se, quae nihil ageret. 
					Sed sacrificii mox ut advenit dies, 
					Bovem relinquit dominus, et Vitulam immolat. 
					Quod cum videret, heus amica, Bos ait, 
					Laboravisse nunquam quid te nunc juvat? 
					 
					XVI. 
					LEO FILIAM RUSTICI AMANS 
					 
					Leo cujusdam Rustici amabat filiam; 
					Cumque illam habere cuperet, patrem virginis 
					Rogavit, assentiret nubere hanc sibi. 
					Nullo se pacto, ut Filia nubat bestiae, 
					Adduci posse Rusticus refert: tamen, 
					Cum torvč aspiceret, frenderetque dentibus 
					Leo minanti similis, ille exterritus 
					Mutat consilium; Filiamque huic nubere 
					Se cupere dicit; modo sibi dentes sinat 
					Unguesque velli, qui terrerent virginem. 
					Quod postquam, amore caecus, permisit Leo, 
					Sibi ergo demum Filiam dari expetit: 
					Sed illum inermem Rusticus jam non timens, 
					Arrepto fuste, pulsat, et abigit domo. 
					 
					Amor, caecus amor extinguit prudentiam, 
					Ipsamque deinde fortitudinem domat. 
					 
					XVII. 
					CULEX, LEO, ET ARANEA 
					 
					Neque ego te timeo, neque me fortior es, 
					Culex Leoni: tune terrorem mihi 
					Incutere credas, ex eo quod unguibus 
					Lacerare noris, dentibusque laedere? 
					Age vero ad pugnam nunc veniamus, si lubet. 
					Dixit; simulque cecinit animosus tuba; 
					Simulque inhaesit naribus adversarii, 
					Cutemque teneram pupugit pertinaciter. 
					Leo furiosus unguibus proprios sibi 
					Dilaniat arns, donee exanimis cadat. 
					Suum superbus tunc victor epinicium 
					Idem ipse tubicen personans, hinc avolat: 
					Verum tenuibus mox filis Araneae 
					Implicitus, vitam gloriosam finiit, 
					Lamentans, hostem quod qui tantum viceiat, 
					Nunc ab animante tantula ferret necem. 
					 
					XVIII. 
					COLUMBAE ET ACCIPITER 
					 
					Bellum Columbae gerere contra miliium 
					Voluere: idcirco deligunt regem sibi 
					Accipitrem: at ille se hostem, non regem probat; 
					Etiamque miseras miliio ferocius 
					Rapit, laniatque: tum suam dolent vicem, 
					Satiusque, dicunt, milüi impetus fuit  
					Tolerare, quam hujus regiam tyrannidem. 
					 
					XIX. 
					SIMIA ET VULPIS 
					 
					Vulpem rogavit olim Simia, ut daret 
					Caudae sibi partem, contegendas ad nates; 
					Etenim, quod usui et honori foret sibi, 
					Huic esse id oneri. At illa respondit, nihil 
					Nimis esse, caudaque adeo verri humum sua 
					Se malle, quam illa Simiae nates tegi. 
					 
					Signitficat haec fabella, raro quidpiam 
					Superfluum esse diviti, ut egenum juvet. 
					 
					XX. 
					AUCEPS, PALUMBUS, ET 
					SERPENS 
					 
					Auceps Palumbo cum dolos praetenderet, 
					Premit Anguem, cujus dente violatus perit. 
					Malum jure feres, quod parabis alteri. 
					 
					XXI. 
					ASELLUS, EJUSQUE HERUS 
					 
					In sylvam Asellus cum venisset, repperit 
					Caesi Leonis exuvias: has induit: 
					Ad pascua dehinc, sic personatus, redit: 
					Greges, armenta territat, fugat: videt 
					Herum venientem; in ipsum pariter irruit: 
					Sed apprehensis ejus auriculis Herus, 
					His forte, dixit, artibus alios licet 
					Decīpias; at, ego cum probe te noverim, 
					Asellus es, et Asellus semper eris mihi. 
					 
					 
  |