I.
SUS ET LEAENA
Fecunda Sus Leaenae vertebat probro,
Catulum quod unum quolibet partu ederet.
Unum, at Leonem, retulit indignans fera.
Res dignitate praevalent, non copia.
II.
PUER ET CARDUELIS
FUGITIVUS
De Carduelis ingrati dementia
Afflictus olim conquerebatur Puer,
Quod illum quanquam delicatioribus
Alere solebat, ipse nutritor, cibis,
Tamen a se abiret fugitivus; dein supplicans,
Revertere, inquit, amicule mi, revertere;
Amaritudo nulla mihi pectus movet,
Pacemque tecum, si reverteris, bonam
Reconciliabo: et isthaec elegantula,
Formosa cavea, quam relinquis, nil habet,
Mihi te quod reddat poenitentem transfugam?
Haec Carduelem oratio jam coeperat
Mutare, ut eflet non inexorabilis;
At solo caveae nomine audito avolat.
Pulchrum esse, ut aiunt,carcerem nullum, hinc patet.
III.
PASTOR ET MARE
Pecudes cum egisset Pastor ad littus Maris,
Undamque leni cerneret pellacia
Ridentem, studio navigandi captus est:
Oves ergo suas commutavit dactylis,
Quibus navigio impositis, magna animo movens
In altum solvit. At tempestas ingruit;
Et cum veniret in vitae periculum,
Sua ipse moerens omnia in fluctus bona
Projecit, et vix repetiit portum miser.
Oves ibidem denuo cum pasceret,
Placidaque ftaret unda; dactylos, ait,
Dolosa, video, rursus, at frustra, cupis.
Usu pericli vita sit peritior.
IV.
LEO, ASINUS, ET VULPIS
Venatum iere Vulpis, Asinus, et Leo:
Praeda ampla facta est: hanc Asinum Leo jubet
Partiri; singulasque partes singulis
Aequales ille cum poneret, eum ferus
Rapit laniatque. Postea Vulpeculae
Dat idem negotî; quae cum, longe astutior,
Partem Leoni poneret longe optimam,
Minimam particulam vix reservaret sibi;
Leo, a quo fuerit tam bene docta quaesiit.
Me, retulit illa, docuit hujus calamitas.
V.
MUSCULUS ET FELIS
Obambulabat, editus in mundum recens,
Musculus; et illam singulis animantibus
Communem lucis usuram dum carperet
Prae gaudio alacer, ac properaret vivere;
Sibi vacantem graviter, et magnum nihil
Meditantem capite immobili Felem aspicit:
Mitis profecto bellua, inquit, en adest,
Ipsoque vultu spirat sanctimoniam:
Hanc compellare, et, ipsa si non abnuat,
Connectere modo vincla amicitiae lubet.
Accedit ergo propius. At exertis simul
Improba eum Felis unguibus capit, et vorat.
Modesta species non hominem sanctum probat.
VI.
INVIDUS ET AVARUS
Invido, et Avaro Jupiter quondam annuit,
Peteret alteruter id quod optaret magis,
Mora nulla, votis rem successuram suis:
Ea lege tamen, ut petenti quod datum
Fuisset, duplum tribueretur alteri.
Honestam certe, nec mihi visam hactenus
Benignitatem impertit hodie Jupiter,
Secum ait Avarus: illam nos autem decet
Apponere lucro quam licebit maximo;
Parcamus igitur votis imprudentibus
Praeire socio. Pro sua parte Invidus
Attenta mente pariter omnia ponderat;
Postquamque ne quid peccet imprudens satis
Sibi praecavisse visus est, ultro prior
Quo vota tendant aperit; et oculus rogat
Sibi eruatur unus: hoc pretio lucrum
Sibi esse reputat socio geminos erui.
Ubi fingit aliquid esse venturum boni
Cupido caeca negligit praesens malum.
VII.
GALLUS, ASINUS, ET LEO
Inagrum eundem Gallus, Asinus, et Leo
Venere; Gallus, grana ut quaerat tritici;
Asinus, palatum carduis ut tergeat;
Leoque, praedam si quam inveniat, ut voret:
Adest inventus Asinus: hunc ergo neci,
Occurrit quando nil melius, jam destinat.
Irruit: at ecce Gallus argutissimis
Percellere auras cantibus simul incipit;
Simulque fugere cogitur Leo territus.
Gallo hanc natura nempe virtutem dedit,
Sola ut Leones voce vertat in fugam.
Tunc Asinus autem, fugere trepidantem seram
Ubi videt, se terribilem stuite existimat;
Illamque credit ex sui nimio metu
Fugere, suumque ne ferre aspectum quidem
Potuisse: ac tanta caecitas animum tenet,
Ut etiam persequatur, ignavam vocans.
At Galli acutos cum Leo tandem sonos
Minus exaudiret, sistit, obvertit caput;
Miratus Asinum venientem, huc infert gradum,
Stultamque pecudem strangulatam devorat.
Stultitia junctam si fors arrogantiam
Habeat, auctores certum in exitium trahit.
VIII.
MlLVUS, CORVUS, ET
AQUILA
Rapuerat carnem, et auferebat Miluüs:
Sed illam Corvus esse contendit suam,
Sibique raptam clamat, et furem arguit:
Utque omne crimen semper est obnoxium
Negationi, injusta de calumnia
Iratus alter postulat adversarium,
Et se furem esse jurejurando negat.
Fortasse Corvus, aperta vi irruens, queat
Id recuperare, quod sibi raptum dolet;
Sed novit hostem, quam sit rostro et unguibus
Pugnare non inhabilis; remque maluit
Finiri legibus: ergo in jus eum vocat:
Cumque huc Aquila venisset, hanc humilis cliens,
Ut ne gravetur esse sibi judex, rogat.
Ea, subditorum quae secandis litibus
Debere se operam crederet, non abnuit;
Statimque carnem, quae jurgandi occasio
Discordibus erat, ad se deferri jubet:
Quam, jussa metuens detrectare, Miluüs
Sanctum ad tribunal posteaquam detulit;
Secedite, inquit illa; decretoriam
Sententiam ipso crastino die feram.
Condicta venit hora: Corvus adfuit:
Sed expectatus cum foret satis diu,
Nec compararet Milvus; Aquila exhibet,
Jam vacuam ab omni controversia, dapem;
Adjudicansque Corvo, sic pronuntiat:
Fatetur facinus is qui judicium fugit.
IX.
EQUUS ET LUPUS
Tutus satis praesidio virtutis suae
Sonipes cum solus pasceret in fylvis, ei,
Quam modo praedatus fuerat, ostentans ovem
Beatitates jactabat suas Lupus;
Mirorque, dixit, quod tu tantis viribus,
Animisque tantis praeditus, viles cibos
Et insuaves ab ipsa decerpens humo,
Vitam infelicem tolerare potius velis,
Quam, tot meis edoctus exemplis bonis,
Vi rapere pecudes, fortioris praemio
Frui, vescique jurulentis carnibus.
Non hanc profecto, retulit indignans Equus,
Tuam tibi for tem invideo, quam miserabilem
Et execrandam judico. Vitam quidem
Ego minus vivo pinguitcr; et habeo tamen
Pabula, naturae quantum sufficit meae:
At prosum hominibus; et meum nomen suis
Apud eos claret insignitum laudibus:
Contra perpetuis imprecationibus
Omnes petunt te, publicam omnium luem;
Et inter ista, quae bona falso nuncupas,
Vivis pudenda infamiae aspersus nota.
Illum tu sanus infelicem judica,
Qui se beatum cum fama dicit mala.
X.
LEAENA ET OVIS
Ovem Leaena rapuerat; sed eam tamen
Lege moriendi misericors exemerat,
Inque famulatum fumpserat etiam sibi;
At valde eandem cum deligeret, in cava
Sui latibuli sedulo inclusam specu
Tenebat intet putridas cadaverum
Reliquias. Misera consumebatur bidens
Faetore acerbo, lentisque cruciatibus
Necem obibat multam, nec tamen audebat queri:
Tantum gemens aiebat intra se: heu! dolor!
Quam miser est qui in tormentis vocem non habet!
XI.
VIR SAPIENS ET EJUS
INIMICUS
Vir sapiens, etsi neminem unquam laeserat,
Inimicum habebat, qui celare, quod diu
Tentarat odium frangere, ultra non valens,
Verba inter aspera graves ediderat minas.
Simul audierunt, territi properant, monent
Amici. At ille, jam mihi, inquit, noveram
Inimicum hunc esse; nec leves is, quamdiu
Latere voluit, fateor, incussit metus:
Sed eum fuisse factum pejorem mihi
Falso putatis: esse elanculum malus
Cum desinit hostis, esse tune bonus incipit.
XII.
CATELLA
Catellam, valde amatam, delicatius
Pascebat manibus ipsa suis muliercula
Nec alias illa ferre potuisset manus,
Quamvis dedissent ordinarias dapes.
Sed cum repente, fatis ita jubentibus,
Domina abiisset illuc, unde neminem
Redire dicunt; in potestatem venit
Hominum Catella, qui nullas ei, ut prius,
Benignitatum delicias indulgeant,
Sed illam potius, veluti si gregariis
De canibus esset aliqua, miserias pati
Cogant acerbas victitando duriter;
Etiamque saepe tecto abigunt interdiu,
Mittuntque noctu exclusam ah! dormitum foris.
Miranti interea caeteras canes, quibus
Non melius esset quam sibi, et suam tamen
Quae sortem non dolerent, una sic refert:
Haec vitae ratio, quae novitiae tibi
Videtur aspera, usu et assuetudine
Idonea nobis facta est, nuncque etiam placet;
Tuasque quondam si fortuna minus favens
Beatitates aliqua intercapedine
Disturbavisset, illud, quod nunc te negas
Tolerare posse, ferres vivendi genus.
Nimis beata vita venturae nocet.
XIII.
RUSTICUS ET ASELLUS
Asellum agebat Rusticus, onustum probe,
Ejusque quantum viribus satis foret.
Cum carperet iter per frutetosum locum,
Ni sum falsus, ait, hinc prope a me conspicor
Virgulta, quorum non sit usus futilis;
Faciuntque prorsus ad meam cupidinem.
Operae ergo pretium fuerit haec decerpere:
Ohe, resiste, Barde: id oneris additum
Feres, nec, opinor, magno incommodo tuo.
Resistit Asinus; nec mora, imprudens herus
Virgulta caedit, mundar, aptat, colligat,
Pondusque justo ponderi imponens novum
Quadrupedis armos premere plus justo incipit:
Tamen eum, vel sic, progredi viam videns
Satis expedito incessu, sarcinam putat
Non esse tantam, ut non aliquantulo magis
Illam aggravare sine periculo queat.
Sibi ergo lapidum cum strues occurreret
Juxta viam seposita, et ex illis duos
Videret, qui placerent sibi prae caeteris,
Stulte, inquit, facerem, si, mihi quod objicit
Fortuna tam benigna, negligerem bonum;
Atque duo lapides, quos facile tollit manus,
Quantillum est oneris? hos et, Aselle mi, feres.
Negant, heu! ferme officium vires: fert tamen
Pecus misella; omnis etiam recolligit,
Quidquid vigoris in se est, reliquias breves;
Ita ut miretur gaudeatque Rusticus,
Asinum sibi esse talem, quem nullus labor
Impediat: cumque nudum incedere gravior
Suaderet aestus, detrahit vestem sibi,
Et caeteris quoque impedimentis eam
Non dubitat super ingerere, nil dum suspicans,
Quanto prope esset Bajulus infelix malo
Ut conficeretur denique: enimvero in via
Grave offendiculum cum fefellisset pedem,
Simul ille cadit, et sarcina oppressus perit.
Qui minimus, saepe summus est mali gradus.
XIV.
SUPERBA
ANXIETAS, five MUSCA, REGULUS, ET TROSSULUS
Aestate media sex anhelantes equi
Currum trahebant, aridumque ut erat solum,
Multam excitato pulvere umbrabant diem.
Temone in ipso tenuis interea sedens
O quantus, inquit Musca, premit equos labor,
Quantusque sudor irrigat, dum me trahunt!
Sic praevalenti considere cum vult trabe,
Quae quinque crassas facile sustineat boves,
Pusillus ille ex alitum gente infima
Praetentat illam subsiliendo Regulus,
Similis timenti, ferre se ne non queat.
Sicque impudenti Trossulorum de grege
Aliquis ineptus administris imperî
Creare multum se negotii putat,
At, ille vivat, an secus, hi nil sentiunt.
XV.
AVARUS ET THESAURUS
Thesaurum Avarus fossa condiderat humo,
Quem subodoratus clanculum fur sustulit.
Ergo ille rediens, vacuum ut invenit locum,
Sortem execrari coepit insanis modis.
Tum quidam sapiens, quid, ait, incassum furis?
Ubi pondus auri sterile posueras, ibi
Repone lapidem: tibi tantundem proderit.
XVI.
LUPUS NATUM ERUDIENS
Nimis ferocientem cum quidam Lupus
Natum erudire vellet sanctis moribus,
Animumque dictis fingere instaret probis,
Generi, inquit, nostro multa multi existimant
Jure exprobrari, turpem quae mereant notam:
Saevi, rapaces, furtis atque caedibus
Assueti vivere latrones, Lupi audiunt:
Isti sunt tituli, isthaec honorum insignia,
Quibus adornare nos plerique hominum solent;
Et, si fateri quod res est nobis licet,
A veritate non aberrant plurimum.
Quod ut refutes, nate, moderato tuo
Vivendi more, et exemplis quantum potes
Bonis, et ab omni furto et fraude vacantibus,
Falsum esse ostendas, te vehementer apprecor.
Haec juniori causam plausibilem Lupo
Et honestam habere credita est oratio;
Imoque corde penitus jam receperat
Monitus paternos, et, reluctantem licet,
Ad obsequendum comparabat indolem.
At, grege relicto quae deerraverat viae
Ignara, utrique tunc forte aspecta est ovis;
Sanctaeque abactus omnis simul evanuit
Amor honestatis; cujus successit loco
Dirae voracitatis, caedis impiae
Libido victrix. Subito ad praedam curritur:
Capitur, necatur, manditur misera bidens.
Bona huc consilia recidere: sed utrum putas
Praesignavisse sceleri patrando viam?
Ipse, erudierat qui praeceptis tam bonis,
Fuit ipse ductor sceleris patrandi pater.
Hanc paedagogis expolivi fabulam,
Qui sancta verbis, prava sed exemplis docent.
XVII.
HEDERA ET AGRICOLA
Humi serpebat Hedera, itibusque lubricis
Repere contenta, non audebat altius
Erigere sese, et proximam sibi arborem
Amplecti, et excelsa adminicula prosequi;
Sed usurpare properabat totum id soli
Quod poterat, avaris hinc et hinc illapsibus,
Ita ut feracis hortuli partem bonam
Male occuparet. Quod animadvertens, statim
Evellere malam stirpitus frugem incipit
Agricola prudens. Illa tum, nostras, ait,
Temerare frondes barbarus quis te furor
Impellit? contine, oro, violentas manus;
Parce immerentem abolere natali solo,
Ubi pullulantes humilis insterno comas,
Inglorioque simplex otio fruor,
Nec noceo quidquam. At ille: sed prodes nihil;
Meoque in horto quod nihil prodest, nocet.
Atque haec locutus, instat diligentius
Perpurgare omnem stirpibus malis locum.
Ad otiosos cives fabula pertinet.
XVIII.
MUSTELA ET MURES
Mustela senior, ac deserta viribus,
Mures, ut olim, non valebat assequi.
Dolum ergo coepit meditari: in cumulum placet
Farinae sese condere; sic sperat fore
Ullum ut citra laborem venari queat.
Accurrunt Mures; sed farinam vix parant
Esitare, subito captos Mustela bos vorat.
Virtutis saepe praestat ingenium vicem.
XIX.
FELIS IN FEMINAM MUTATA
Habebat quidam in deliciis Felem puer,
Pulcher pulchellam: ut hanc in Feminam sibi
Mutaret, Venerem comprecatus est: Dea,
Miserta cupiditatis adolescentuli,
Scitam in puellam transformavit bestiam.
Cujus specie ille inardescens, eam statim
Uxorem duxit. At cum essent in cubiculo,
Periclum facere voluit Venus, haec corpore
Mutato numquid et mores mutaverit;
Muremque misit in medium: at illa immemor
Eorum qui aderant, atque genialis tori,
Surgit, ruit, murem insequitur, capit, comest.
Tum Venus indignans sorti eam reddit suae.
Statum, non mores mutabunt homincs mali.
XX.
ANICULA ET ANCILLAE
Anicula habebat plures Ancillas domi;
Easque ad cantum Galli gallinacei,
Quem sibi ad idipsum nutribat, quotidie
Ipsa excitabat antequam lucesceret,
Ut facerent opus. At illae motae denique
Quotidiani taedio negotii,
Obtruncant Gallum, sperantes, hoc mortuo,
In multam sese dormituras jam diem.
Sed longe earum spem fefellit exitus.
Hera namque, postquam Gallus occilus suit,
Nocte intempesta surgere eas deinceps jubet.
Mortales, aliquod evitare dum student
Leve malum, in aliud saepe gravius incidunt.
XXI.
VULPIS, ASINUS, ET LEO
In saltus nemorum devios processerant
Vulpis Asinusque, venarentur ut simul.
Dum cursitaret Vulpis, occurrit Leo:
Utque illa vidit imminens periculum,
Accedit ad Leonem, et pollicita est ei,
Asinum continuo traditurum se fore,
Impunitatem si promitteret sibi.
Qui cum illam sese demissurum diceret;
Asinum scelesta in casses incautum trahit.
Sed hunc effugere non posse ut Leo videt,
Vulpem ipsam primo comprehensam devorat,
Ad Asinum edendum convertit se postea.
Se perdunt saepe, socios qui perdunt suos.
XXII.
MlLVUS AEGROTANS
Dicebat matri Milvus aegrotans suae:
Quid lamentare frustra? quin potius Deos
Precibus exoras, mater? illa sed refert:
Deorum, nate, quis miserebitur tui?
In orbe nullus in vota vocatur Deus,
Cujus aliquando templa non foedaveris,
Et consecratas non violaveris dapes.
Nemo adjuvare, qui nocet cunctis, velit.
XXIII.
PARDUS ET VULPIS
Melius cavillis, quam verbis prudentibus,
Reprimitursaepe stulta gloriatio.
Superbiebat Pardus, quod varius color
Suo datus esset corpori. At vulpis jocans,
Meus, inquit, animus et varium, quoties libet,
Capere colorem novit; ac tanto magis
Te nostrae oportet dignitati cedere,
Quanto plus vili praestat animus corpore.
XXIV.
DEUS LIGNEUS
Deum quidam olim peruanus ligneum
Colcbat; ac rogabat ut aliquid boni
Sibi tribueret; sed fiebat interim
Magis magisque res angustior domi.
Ergo vehementi denique ira percitus,
Deum, apprehensis cruribus, magno vibrans
Conatu intorquet; ac muro illidit caput.
At ecce, quantum vix unquam cupiit, simul
Efsracto capite multa vis ami effluit.
Quod ille admirans dum recolligit, mihi
Nil, inquit, profuisti, quamdiu bene
Tibi feci; nunc, cum noceo, prodesse incipis?
Abi autem procul, inepte et futilis Deus!
Nihilo plus his mulieribus improbis vales,
Quae, nisi male habitae, nullum opus faciunt bonum.
XXV.
DUO JUVENES ET URSUS
Cupido stulta juvenes incessit duos
Sylvam explorandi, trucibus infestam feris.
Dum diligenti se invicem studio excitant,
Ut omnem corde porro propellant metum;
Simul e propinquo, praedam odoratus, specu
Erumpit Ursus; et illi simul exterriti
Trepidare. At alter, ut erat agilis et levis,
Quam primam reperit akam scandit arborem:
Humi decubuit alter; five didicerat
Ursis id esse moris, ut depascerent
Viventium artus, mortuorum spernerent;
Seu potius ipse dejecerat hominem metus,
Prostraveratque non absimilem mortuo.
Hunc versat omnes Ursus in partes; suum
Ad os jacentis et nares rostrum applicat:
Nullumque postquam spiritum sentit, procul
Abeamus, inquit; istad omnino liquet
Cadaver esse; jamque foetere incipit.
Quem cum prospexit abscessisse longius,
Ex arbore tandem timidus descendit comes,
Sociumque prensans, plurimum tibi gratulor.
Amice, dixit, tanto quem periculo
Ereptum video: sed rescire pervelim,
Ad te jacentem cum propius accederet,
Et tecum tacite fera videretur loqui,
Tibi forte arcani numquid instillaverit.
Multa, inquit ille, monuit; ac primum omnium,
Ut inde citius quam adveni recederem.
XXVI.
BOS ET EQUUS
Viridantis inter prati delicias Boves
Pleno carpebant ore pinguitudinem.
Quorum unus, advenire cum inciperet sibi
Bonorum ab ipsa nimietate taedium,
Juncos rigentes proximi lacus petit,
Sperans ibi aliquod irritamentum gulae
Posse reperiri: sed simul vestigium
In ora posuit uda, crassi cotporis
Obesitate desixus, inhaesit luto.
Illum tenacibus impeditum angustiis,
Ac frustra exire tentantem, socii vident;
lllumque, longis cum sibi mugitibus
Opem dare vellent imploraret, audiunt:
Neque commovere quidquam eos sentit miser.
Forte macilentus, et multis laboribus
Exercitatus atque miseriis Equus
Prope hinc advertit infortunium Bovis;
Hujusque miseret. Ergo ferre opem parat;
Et efficacem diligentiam incipit
Simul adhibere; calcibus partim ejicit,
Teritque partim, sicque deprimit lutum;
Facilemque demum tramitem Bovi facit.
Qui tale gratus admirans beneficium,
Satis unquam, dixit, hancce misericordiam
Laudare possum? nam quid autem te impulit
Ut me adjuvares, cum propinqui etiam mei
Me derelinquant omnis auxilii indigum?
Equus reponit: hi bonis videlicet
Usque affluentes dum vivunt, sola frui
Sua beatitate norunt; ast ego
Miseris adesse didici, haud ignarus mali.
XXVII.
PUER ET TROCHUS
Sonante loro dum Trochum exagitat Puer,
Cur cogor, inquit, orbes ut, quales volo,
Ineas, tam crebro te ferire? cui Trochus:
Nempe ut tibi animos plagae dant, ita et mihi.
XXVIII.
LEO, AGNUS, ET CERVA
Agnum vorare dum Leo inventum parat,
Non procul hinc accubantem Cervam conspicit;
Simulque praedae mclioris cupidine
Pellectus petit hanc; viliorem, quam tenet,
Respuit. At hujus Cerva venientis sono
Admonita, promptos in pedes se conjicit;
Et insequentem pernici eludit fuga.
Hanc denique illa non valere se assequi
Ubi videt, primam, quam stulte reliquerat,
Praedam repetere statuit: at sero redit.
Agnus enim tuto jam recepit se loco.
Sicque Leo, nimium quod cupierit, nil tenet.
Hos fabella notat, qui meliora dum petunt
Non obtinenda, negligunt praesens bonum.
|