Index

weiter
 

Prologus

Hos annos ante septuaginta libris
Stylo Latino rite compositis suus
Honos erat adhuc, suaque laus in Gallia.
Nunc tale vix est qui suis opus velit
Subjicere praelis typographus; vel si audeat,
Magnum cst periculum, emptor ne suus libro
Suusque lector desit. Tanto obnoxiam
Latinitatem fecit despicatui
Indocta morum facta commutatio!
Enim profecto hanc imperitis moribus
Objicio culpam; quod virum Gallum, ingenî
Cui vis et apta disserendi copia
Concessa fuerit, nunc plerique vix putent
Hominem esse sanum, si Latine scripserit;
Saltem inficeto pravoque ejus indolem
Fuisse studio corruptam dijudicent.
Tamen Latinum quemque scriptorem optimum
Vetustum assidua recte versari manu
Pars nostrorum hominum senior nondum negat.
Ergo et tentare, num illa, quae toties legas,
Imitando demum aliquatenus valeas tuis
Aequare scriptis, lingua eadcm disserens,
Minime videri absurda res haec debeat.
Quippe utilis erit talis aemulatio.
Sic namque fiet familiatior indies
Latinitatis aureae scientia;
Ejusque porro varias optimas opes
Frequentiori fas erit commercio
Habere retentas. Sin minus; brevi accidet,
Superba gentis arrogantiâ, sibi
Ut occludantur limpidi fontes bonae
Antiquitatis; cujus ingenuae quidem
Veneres, salesque lepidi, et ars aequabilis
In libris quos nunc Gallica expolit manus
Plerisque nullum jam fere inveniunt locum.

Hac ipse commotus aliquantulum fui
Iniquitate temporum, et deterritus
Ne quid Latine scriptum mandarem typis.
At primum in istis, quas polivi, fabulis
Satis expedita cum sit simplicitas styli,
Brevitasque, et sensus varietas probabilis;
Legendas modico speravi fastidio,
Venturasque etiam in multitudinis manus.
Tum si longe aliter accidat, paucissimis
Contentus esse decrevi lectoribus,
Satis beatus, hi modo sint similes tui,
Optime SALERI, qui lepore candido,
Et arte lucida, et opibus cunctis bonae
Antiquitatis jam diu mentem tuam,
Bonam ipsam et alacrem, ornare pulchre noveris.

Nunc si increpabit lector impatiens morae
Hunc forte paulo longiorem prologum,
Saltem hanc inibit gratiam ex me, quod sibi
Verbosa nulla fiet excusatio:
At fabularum quae mearum pars erit
Extrema, quintum protinus librum dabo.

 
Liber quintus 1
 
CAMELUS
VIATOR, ET LAPIDES
VULPIS ET CERVUS
CARBONARIUS ET FULLO
CERVUS ET VITIS
CANIS ET VULPIS
AGER, IN QUO THESAUROS
VENATOR, PALUMBES, ET CORNIX
EQUUS JUNIOR, ET EQUUS SENIOR
GALLINA, ET OVA SERPENTIS
VULPIS ET RUBUS
PISCATOR ET THUNNUS
DELPHINUS ET SIMIUS
FURES ET GALLUS
CORVUS, ASINUS, ET AGASO
 
AMNIS ET FONS
CULEX ET TAURUS
MULIER ET NUX
SUS OPIMA
CERA ET LATER
LUPUS ET MULUS
FLUVII, ALTER PERSTREPENS,...
 

I.
CAMELUS

Primum ut Camelus visus est, perterriti
Fugiebant homines: procedente tempore,
Animadvertentes ejus mansuetudinem,
Adeo consist sunt, ut ad illum accederent.
Sed ubi cognorunt nullum tantae belluae
Inesse bilem, sic eam contemptui
Habuere, ut etiam fraenos illi imponerent,
Et circumagendam pueris traderent suis.

Fabella ostendit usu et consuetudine
Minui timores, sensimque evanescere.

II.
VIATOR, ET LAPIDES

Isti me lapides hercle conficiunt gravi
Labore, cursumque etiam, nec mediocriter,
Praepediunt; talem cur molestiam fero,
Inquit Viator saxosam ingressus viam?
Simulque lapides, quotquot obstant, incipit
Tollere et ejicere, et expurgare limitem,
Facilius agere qua sese possent pedes.
Sed quis enimvero fructus hinc demum redit?
Duplum laborem, duplam is impendit moram.

Homines hoc saepe, sufferendum quod foret,
Stulti, minuere dum volunt, augent malum.

III.
VULPIS ET CERVUS

Malevola Vulpis, et inimico percita
Invidiae motu, Cervum incesserat probris.
Sed, quanquam acuta ac diligens malignitas
Perviderat omnia, unam ad extremum tamen
Exilitatem tibiarum objecerat.
Cui Cervus aliquam non modo haud retulit vicem,
At laetus etiam, et ipse gratulans sibi,
Mea me, dixit, esse contentum satis
Specie decebit, livor in qua perspicax
Id unum vitii tantulumque notaverit.

Invidia quaedam est, quae quos carpserit juvat.
Quod non vituperat, laudat malevolentia.

IV.
CARBONARIUS ET FULLO

Fullonem cum rogaret Carbonarius,
Ut una secum, quam domum conduxerat,
Habitare vellet; quod jogas, non expedit,
Respondit Fullo: quae facerem enim candida,
Carbonibus ea simul insuftsfres tuis.

Male socientur, quae natura discrepant.

V.
CERVUS ET VITIS

Venantes fugiens Cervus in vitem incidit,
Et pullulantes latuit inter palmites.
Sed mox pericli oblitus, frondemque teneram
Edendi blanda pellectus cupidine,
Vitem, quanquam illi debebat quod viveret,
Vitem sacrilegis laedere coepit dentibus.
Ecce autem, dum liberius indulget fami,
Ramusculorum motus excitatior
Suam hie adesse praedam venantes monet;
Qui subito adorti Cervum figunt spiculis.
Tune ille moriens, patior hanc meritus vicem,
Dixit, meam qui servatricem laeserim.

VI.
CANIS ET VULPIS

Dum gloriatur, dumque Vulpe se Canis
Foecundiorem praedicat; Vulpis refert:
Foecunda magis es; catulos at caecos paris.

Vana intumescit gloria foecunditas,
Perfectione justa si foetus carent.

VII.
AGER, IN QUO THESAUROS

Dies adesse scntiens sibi ultimos
Agricola, jussit filios accedere;
Agrumque, dixit, quem relinquo, vos mala
Cavete ne diffidia cogant vendere;
Defossus illic namque Thesaurus latet:
Qua parte lateat, id vero ignorat pater.
At enim monenti credite, ac ligonibus
Rastrisque glebas partem in omnem vertite:
Confidite; labor Thesaurum eruet improbus,
Ditabitque omnes. Interim moritur senex.
Illi imperata facere (spes enim lucri
Stimulat) terramque fodere, quam longa est dies.
Thesaurus, qualem cupierant, non est quidem
Inventus usquam; sed agrum dum sic excolunr,
Cultura peperit ipsa perpetuas opes.

Homini Thesaurus ingens affiduus labor.

VIII.
VENATOR, PALUMBES, ET CORNIX

Tendebat arcum Venator collineans,
Visa Palumbe: cui Cornix; quid restitas?
Quae tibi minatur, hanc sagittam non vides?
Video, inquit illa; sed quam Venator retro
Reducat ad se, petere me nedum velit.
Dum sic Palumbes misera se ipsa decipit,
Volat sagitta, nec fibi timentem necat.

Maledica vidi lingua cum restringeret
Sua tela, gravius hinc tamen vulnus daret.

IX.
EQUUS JUNIOR, ET EQUUS SENIOR

Pullus Equus herbam habebat in prato affatim
Pinguem, tenellam: luxus at gustum obtudit,
Ipsaque creavit satietas fastidium.
Eodem, vires reficiendi gratia,
Deductus forte cum fuisset Quadrupes
Senior; adit eum Pullus, et multa rogat
Prece, impetratque, pascua ut he deneget
Hinc ad meliora ducere. Erumpunt simul,
Et per depressa vailium, ardua collium,
Planaque camporum grandiunt celeres gradus.
At duplicari ductor umbras cum videt,
Curium reflectit, perque vias notas sibi
Senfim reducit ad relicta pascua.
Eo reveniunt penitus occaso die:
Pulloque facilis ipsa nox causa extitit
Deceptionis; qui exertis quantum potest
Herbam apprehendit commolitque dentibus.
Pulchre satullum dulcis excipit sopor:
Sed orto sole rebus ut rediit color,
Expergefactus, et oculos circumferens,
Hui! fallor, inquit, an hoc idem aspicitur solum,
Quodspreveram? herba haec suavis quo facta est modo?
Respondit senior: ex labore scilicet
Collecta coenam condit insuavem fames.

X.
GALLINA, ET OVA SERPENTIS

Serpentis ova Gallina olim repperit,
Et incubavit, dum foetus excluderet.
At illi vita vix incoeperunt frui,
Diris necarunt altricem ipsam morsibus.

Sibi nocituros, qui educat improbos, fovet.

XI.
VULPIS ET RUBUS

Fugiebat acta Canibus Vulpis: in Rubum
Densum ac rigentem se conjecit, et Canes
Elusit: cumque pungeretur sentibus,
Etiamne, dixit, qui me servant, sauciant?
At sauciant, dum servent: nam didici malum
Ferendum esse leve, ut evitetur maximum.

XII.
PlSCATOR ET THUNNUS

Picator olim totam qui consumpserat
Diem labore multo, nilque ceperat,
Littus repetebat tristis, cum subito scapham
Thunnus, inimicum dum fugit piscem, insilit.
Quem capiens, longus efficere, ait, quod labor
Non potuit, id fortuna quam cito efficit!

XIII.
DELPHINUS ET SIMIUS

Melitaea Athenis jam propinquabat ratis:
Exorta subito dira tempestas eam
Fregit, pontoque dissipavit: hoc videns,
Miseretur, et quoscumque Delphinus potest,
Juvat, rapitque ab undis homines naufragos,
Terraeque reddit; hos et inter Simium,
Dum properat, haud discernens, in dorso levat.
Hunc cum sic veheret, forte petiit, an foret
Atheniensis? ipsa natus sum, refert,
In urbe media; primoresque civium
Mihi sunt parentes. Ergo, vector subjicit,
Piraeum nosti? sic ait, nemo ut magis;
Amicum quippe, sanguine et junctum mihi.
Hîc autem portum Simius nimis loquax
Mutavit homine. Quod simul sentit, caput
Reflexit, erroremque Delphinus suum
Intelligens, remisit in aquas bestiam.

XIV.
FURES ET GALLUS

Cum Fures captum dedere pararent neci
Gallum: rogabat ille, se ut demitterent,
Hominibus quippe didicerit qui utilem
Operam navare; eosque noctu suscitet
Opus ad diurnum. At illi: tu tanto magis
Moriere, quod sic nos furari vix sinis.

Bonis placere malisque simui nemo potest.

XV.
CORVUS, ASINUS, ET AGASO

In prato Asellus dum tranquille pascitur,
Exulceratum in ejus dorsum devolat
Corvus, tunditque rostro sauciam cutem.
Rudit ille, saltat; nec potest depellere
Volucrem importunam; sicque tam lepidos jocos
Praebet, ut Agaso non modo ipse Bajulo
Suo infelici non ferat opem, at rideat.
Heu! dixit Asinus, ista bis videor pad
Vulnera, dum ridet, quem juvare me oportuit.

XVI.
AMNIS ET FONS

Fontem spernebat Amnis, unde originem
Trahebat; illum vix exili murmure
Scaturientem audiri, et inter herbulas
Tenuem et egenum delitere dictitans:
At se per populos, urbesque celeberrimas
Fragore magno volvere fluctus suos.
Sensit superbum; et nostra, dixit Fons, nisi
Suppeditet urna, quid habeas quod jactites?

Fabella eorum damnat insolentiam,
Suae qui auctores dignitatis vituperant.

XVII.
CULEX ET TAURUS

In cornu Tauri parvulus quondam Culex
Consedit; seque dixit, mole si sua
Eum gravaret, avolaturum illico.
At ille: nec te considentem senseram.

Dictum sit illis, qui se, cum sint futiles,
Viros tamen esse magni ponderis putant.

XVIII.
MULIER ET NUX

Interrogasse Mulier dicitur Nucem,
Cur tot lacerata plagis fructus uberes
Magis inde ferret? cur tu pariter, Nux ait,
Verberibus afflicta melior fieri soles?

XIX.
SUS OPIMA

Forte ad culinam Sus se opima contulit;
Ibique pernas, larda, botulos dum videt,
Haec sunt suilla, dixit; et abiit gemens.

Placere nulla conditio felix potest,
Cujus odiosus praevidetur exitus.

XX.
CERA ET LATER

Era invidebat Lateri duritiem suam;
Quam comparari ab ignium violentia
Cum comperisset, se ipsa in ignes dejicit:
At misera penitus liquitur, et consumitur.

Quod uni prodest, akeri saepe id nocet.

XXI.
LUPUS ET MULUS

Visum parabat invadere Mulum Lupus:
At nomen ejus scire cum vellet prius,
Quî tu vocaris, inquit? istud me quidem
Latet, ait Mulus; audire memini tamen
A matre, nomen esse mihi scriptum pedis
In ipsa dextri posterioris ungula;
Quod scire si vis, accede hue, legas licet.
Lupus, legendi gratiâ cum accederet,
Pedem ille dextrum posteriorem sustulit,
Hujusque fronti, quanta vi potuit, simul
Impegit, ac semianimem prostravit solo.
Lupus ad se tandem vix reversus, heu! mali
Quantum creavit stulta curiositas,
Dixit lamentans, et boni quantum abstulit!

XXII.
FLUVII, ALTER PERSTREPENS, ALTER SILENS

Ad Fluvium magno perstrepentem murmure
Quidam viator cum venisset, restitit,
Timuitque: sed mox ausus est tamen vadum
Tentare; et undas mirans altitudine
Carere, ripam facile ulteriorem attigit.
Ad alium deinde Fluvium pervenit, suos
Lente et quiete fluctus qui provolveret:
Hunc pertranfire, dixit, minimus est labor
Tam lenem, tamque pacificum; ab isto altero
Rapido et irato cum tam facile evaserim.
Simul haec locutus intrat; et absorbet simul
Ipsum profunda vorticis malignitas.

Diffide, si quis taceat infensus tibi:
Pleni minarum longe metuendi minus.