I.
Iuvencus, Leo et Praedator
Super iuvencum stabat deiectum leo.
Praedator intervenit partem postulans.
»Darem« inquit »nisi soleres per te sumere;«
Et improbum reiecit. Forte innoxius
Viator est deductus in eundem locum
Feroque viso rettulit retro pedem.
Cui placidus ille: »Non est quod timeas« ait;
»Et quae debetur pars tuae modestiae,
Audacter tolle.« Tunc diviso tergore
Silvas petivit, homini ut accessum daret.
Exemplum egregium prorsus et laudabile;
Verum est aviditas dives et pauper pudor.
II.
ANUS DILIGENS
IUVENEM, ITEM PUELLA
A feminis utcumque spoliari viros,
Ament, amentur, nempe exemplis discimus.
Aetatis mediae quendam mulier non rudis
Tenebat annos celans elegantia,
Animosque eiusdem pulchra iuvenis ceperat.
Ambae, videri dum volunt illi pares,
Capillos homini legere coepere in vicem.
Qui se putaret pingi cura mulierum,
Calvus repente factus est; nam funditus
Canos puella, nigros anus evellerat.
III.
AESOPUS
AD QUENDAM DE SUCCESSU IMPROBORUM
Laceratus quidam morsu vehementis canis
Tinctum cruore panem misit malefico,
Audierat esse quod remedium vulneris.
Tunc sic Aesopus: »Noli coram pluribus
Hoc facere canibus, ne nos vivos devorent,
Cum scierint esse tale culpae praemium.«
Successus improborum plures allicit.
IV.
AQUILA, FELES ET APER
Aquila in sublimi quercu nidum fecerat;
Feles cavernam nancta in media pepererat;
Sus nemoris cultrix fetum ad imam posuerat.
Tum fortuitum feles contubernium
Fraude et scelesta sic evertit malitia.
Ad nidum scandit volucris: »Pernicies« ait
»Tibi paratur, forsan et miserae mihi;
Nam, fodere terram quod vides cotidie
Aprum insidiosum, quercum vult evertere,
Ut nostram in plano facile progeniem
Opprimat.« Terrore offuso et perturbatis
Sensibus derepit ad cubile saetosae suis;
»Magno« inquit »in periclo sunt nati tui;
Nam, simul exieris pastum cum tenero grege,
Aquila est parata rapere porcellos tibi.«
Hunc quoque timore postquam complevit
Locum, dolosa tuto condidit sese cavo.
Inde evagata noctu suspenso pede,
Ubi esca se replevit et prolem suam,
Pavorem simulans prospicit toto die.
Ruinam metuens aquila ramis desidet;
Aper rapinam vitans non prodit foras.
Quid multa? Inedia sunt consumpti cum suis
Felisque catulis largam praebuerunt dapem.
Quantum homo bilinguis saepe concinnet mali,
Documentum habere stulta credulitas potest.
V.
ITEM CAESAR AD ATRIENSEM
Est ardalionum quaedam Romae natio,
Trepide concursans, occupata in otio,
Gratis anhelans, multa agendo nil agens,
Sibi molesta et aliis odiosissima.
Hanc emendare, si tamen possum, volo
Vera fabella; pretium est operae attendere.
Caesar Tiberius cum petens Neapolim
In Misenensem villam venisset suam,
Quae monte summo posita Luculli manu
Prospectat Siculum et perspicit Tuscum mare:
Ex alticinctis unus atriensibus,
Cui tunica ab umeris linteo Pelusio
Erat destricta, cirris dependentibus,
Perambulante laeta domino viridia,
Alveolo coepit ligneo conspargere
Humum aestuantem, come officium iactitans;
Sed deridetur. Inde notis flexibus
Praecurrit alium in xystum, sedans pulverem.
Agnoscit hominem Caesar remque intellegit.
Is ut putavit esse nescio quid boni:
»Heus!« inquit dominus. Ille enimvero adsilit,
Donationis alacer certae gaudio.
Tum sic iocata est tanta maiestas ducis:
»Non multum egisti et opera nequiquam perit;
Multo maioris alapae mecum veneunt.«
VI.
AQUILA ET CORNIX
Contra potentes nemo est munitus satis;
Si vero accessit consiliator maleficus,
Vis et nequitia quicquid oppugnant, ruit.
Aquila in sublime sustulit testudinem.
Quae cum abdidisset cornea corpus domo
Nec ullo pacto laedi posset condita,
Venit per auras cornix et propter volans:
»Opimam sane praedam rapuisti unguibus;
Sed nisi monstraro quid sit faciendum tibi,
Gravi nequiquam te lassabit pondere.«
Promissa parte suadet, ut scopulum super
Altis ab astris duram illidat corticem,
Qua comminuta facile vescatur cibo.
Inducta verbis aquila, monitis paruit,
Simul et magistrae large divisit dapem.
Sic tuta quae naturae fuerat munere,
Impar duabus occidit tristi nece.
VII.
MULI DUO ET VECTORES
Muli gravati sarcinis ibant duo: unus ferebat
Fiscos cum pecunia, alter tumentes multo
saccos hordeo. Ille onere dives celsa cervice
Eminens clarumque collo iactans tintinabulum,
Comes quieto sequitur et placido gradu.
Subito latrones ex insidiis advolant interque
Caedem ferro mulum sauciant, diripiunt
Nummos, neglegunt vile hordeum. Spoliatus
Igitur casus cum fleret suos: »Equidem«
Inquit alter »mecontemptum gaudeo; nam nil
Amisi nec sum laesus vulnere.«
Hoc argumento tuta est hominum tenuitas;
Magnae periclo sunt opes obnoxiae.
VIII.
CERVUS
AD BOVES
Cervus nemorosis excitatus latibulis,
Ut venatorum fugeret instantem necem,
Caeco timore proximam villam petit
Et opportuno se bovili condidit.
Hic bos latenti: »Quidnam voluisti tibi,
Infelix, ultro qui ad necem cucurreris
Hominumque tecto spiritum commiseris?«
At ille supplex: »Vos modo« inquit »parcite;
Occasione rursus erumpam data.«
Spatium diei noctis excipiunt vices.
Frondem bubulcus adfert, nil ideo videt.
Eunt subinde et redeunt omnes rustici,
Nemo animadvertit: transit etiam vilicus,
Nec ille quicquam sentit. Tum gaudens ferus
Bubus quietis agere coepit gratias,
Hospitium adverso quod praestiterint tempore.
Respondit unus: »Salvum te cupimus quidem;
Sed ille, qui oculos centum habet, si venerit,
Magno in periclo vita vertetur tua.«
Haec inter ipse dominus a cena redit
Et quia corruptos viderat nuper boves,
Accedit ad praesepe: »Cur frondis parum est,
Stramenta desunt? Tollere haec aranea
Quantum est laboris?« Dum scrutatur singula,
Cervi quoque alta conspicatur cornua;
Quem convocata iubet occidi familia
Praedamque tollit. Haec significat fabula,
Dominum videre plurimum in rebus suis.
[EPILOGUS]
AUCTOR
Aesopi ingenio statuam posuere Attici
Servumque collocarunt aeterna in basi,
Patere honoris scirent ut cuncti viam
Nec generitribui, sed virtuti gloriam.
Quoniam occuparat alter ne primus foret,
Ne solus esset studui; quod superfuit:
Nec haec invidia, verum est aemulatio.
Qood si labori faverit Latium meo,
Plures habebit, quos opponat Graeciae.
Si livor obtrectare curam voluerit,
Non tamen eripiet laudis conscientiam.
Si nostrum studium ad aures pervenit tuas
Et arte fictas animus sentit fabulas,
Omnem querelam submovet felicitas.
Sin autem doctus illis occurrit labor,
Sinistra quos in lucem natura extulit
Nec quicquam possunt nisi meliores carpere,
Fatale exitium corde durato feram,
Donec fortunam criminis pudeat sui.
|